iterum, superbe, genibus advolvor tuis.Procul impudicos corpore a casto amovetactus— quid hoc est? etiam in amplexus ruit?stringatur ensis, merita supplicia exigat.en impudicum crine contorto caputlaeva reflexi: iustior numquam focisdatus tuis est sanguis, arquitenens dea.Hippolyte, nunc me compotem voti facis:sanas furentem. maius hoc voto meo est,salvo ut pudore manibus immoriar tuis.Abscede, vive ne quid exores, et hiccontactus ensis deserat castum latus.quis eluet me Tanais aut quae barbarisMaeotis undis Pontico incumbens mari?non ipse toto magnus Oceano patertantum expiarit sceleris, o silvae, o ferae!Deprensa culpa est. anime, quid segnis stupes?regeramus ipsi crimen atque ultro impiamVenerem arguamus: scelere velandum est scelus:tutissimum est inferre, cum timeas, gradum.ausae priores simus an passae nefas,secreta cum sit culpa, quis testis sciet?Adeste, Athenae! fida famulorum manus,fer opem! nefandi raptor Hippolytus stupriinstat premitque, mortis intentat metum,ferro pudicam terret— en praeceps abitensemque trepida liquit attonitus fuga.pignus tenemus sceleris, hanc maestam priusrecreate, crinis tractus et lacerae comaeut sunt remaneant, facinoris tanti notae,perferte 4n urbem, recipe iam sensus, era.quid te ipsa lacerans omnium adspectus fugis?mens inpudicam facere, non casus solet.Fugit insanae similis procellae,ocior nubes glomerante Coro,ocior cursum rapiente flamma,stella cum ventis agitata longosporrigit ignes.Conferat tecum decus omne priscumfama miratrix senioris aevi: