nullam relictos fecit ad superos viam:thalami remittet ille raptorem sui?nisi forte amori placidus et Pluton sedet.Illum quidem aequi caelites reducem dabunt,sed dum tenebit vota in incerto deus,pietate caros debita fratres colamet te merebor esse ne viduam putesac tibi parentis ipse supplebo locum.O spes amantum credula, o fallax Amor!satisne dixi? precibus admotis agam.Miserere, tacitae mentis exaudi preces—libet loqui pigetque.Quodnam istud malum est?Quod in novercam cadere vix credas malum.Ambigua voce verba perplexa iacis:effare aperte,Pectus insanum vaporamorque torret. intimis fervet feruspenitus medullas atque per venas meatvisceribus ignis mersus et venas latensut agilis altas flamma percurrit trabes.Amore nempe Thesei casto furis?Hippolyte. sic est: Thesei vultus amoillos priores quos tulit quondam puer.cum prima puras barba signaret genasmonstrique caecam Gnosii vidit domumet longa curva fila collegit via.quis tum ille fulsit! presserant vittae comamet ora flavus tenera tinguebat pudor:inerant lacertis mollibus fortes tori;tuaeque Phoebes vultus aut Phoebi mei.tuusque potius— talis, en talis fuitcum placuit hosti, sic tulit celsum caput:in te magis refulget incomptus decor;est genitor in te totus et torvae tamenpars «aliqua matris miscet ex aequo decus:in ore Graio Scythicus apparet rigor.si cum parente Creticum intrasses fretum.tibi fila potius nostra nevisset soror.te te, soror, quacumque siderei poli