reclinis ipsa sedis auratae torosolitos amictus mente non sana abnuit.Removete, famulae, purpura atque auro inlitasvestes, procul sit muricis Tyrii rubor,quae fila ramis ultimi Seres legunt:brevis expeditos zona constringat sinus,cervix monili vacua, nec niveus lapisdeducat auris, Indici donum maris;odore crinis sparsus Assyrio vacet,sic temere iactae. colla perfundant comaeumerosque summos, cursibus motae citisventos sequantur, laeva se pharetrae dabit,hastile vibret dextra Thessalicum manus.talis severi mater Hippolyti fuit.qualis relictis frigidi Ponti plagisegit catervas Atticum pulsans solumTanaitis aut Maeotis et nodo comascoegit emisitque. lunata latusprotecta pelta: talis in silvas ferar.Regina nemorum, sola quae montes coliset una solis montibus coleris dea,converte tristes ominum in melius minas,o magna silvas inter et lucos deaclaramque caeli sidus et noctis decus,cuius relucet mundus alterna vice,Hecate triformis, en ades coeptis favens.animum rigentem tristis Hippolyti doma:det facilis aures: mitiga pectus ferum:amare discat, mutuos ignes ferat.inflecte mentem: torvus aversus feroxin iura Veneris redeat, huc vires tuasintende: sic te lucidi vultus ferantet nube rapta cornibus puris eas,sic te regentem frena nocturni aetherisdetrahere numquam Thessali cantus queantnullusque de te gloriam pastor ferat,ades invocata, iam fave votis, dea:ipsum intuor solemne venerantem sacrumnullo latus comitante— quid dubitas? dedittempus locumque casus: utendum artibus,