meritoque placuit: ultimum, agnosco, scelusanimo parandum est— liberi quondam mei,vos pro paternis sceleribus poenas date.Cor pepulit horror, membra torpescunt gelupectusque tremuit. ira discessit locomaterque tota coniuge expulsa redit,egone ut meorum liberum ac prolis meaefundam cruorem? melius, a, demens furor!incognitum istud facinus ac dirum nefasa me quoque absit; quod scelus miseri luent?scelus est Iason genitor et maius scelusMedea mater— occidant, non sunt mei;pereant, mei sunt. crimine et culpa carent,sunt innocentes: fateor, et frater fuit.quid, anime, titubas? ora quid lacrimae rigantvariamque nunc huc ira, nunc illuc amordiducit? anceps aestus incertam rapit;ut saeva rapidi bella cum venti geruntutrimque fluctus maria discordes aguntdubiumque fervet pelagus, haut aliter meumcor fluctuatur. ira pietatem fugatiramque pietas— cede pietati, dolor.Huc, cara proles, unicum afflictae domussolamen, huc vos ferte et infusos mihiconiungite artus, habeat incolumes pater,dum et mater habeat, urguet exilium ac fuga.iam iam meo rapientur avulsi e sinu,flentes, gementes osculis pereant patri,periere matri, rursus increscit doloret fervet odium, repetit invitam manumantiqua Erinys. ira, qua ducis, sequor,utinam superbae turba Tantalidos meoexisset utero bisque septenos parensnatos tulissem! sterilis in poenas fui—fratri patri que quod sat est, peperi duos.Quonam ista tendit turba Furiarum impotens?quem quaerit aut quo flammeos ictus parat,aut cui cruentas agmen infernum facesintentat? ingens anguis excusso sonattortus flagello, quem trabe infesta petit