dominam ac novercam.. vadite et celeres domumreferte gressus, ultimo amplexu ut fruar,Quonam cruenta maenaspraeceps amore saevorapitur? quod impotentifacilius parat furore?—vultus citatus irariget et caput ferociquatiens superba moturegi minatur ultro.quis credat exulem?flagrant genae rubentes.pallor fugat ruborem,nullum vagante formaservat diu colorem.—huc fert pedes et illuc,ut tigris orba natiscursu furente lustratGrangeticum nemus.frenare nescit irasMedea, non amores;nunc ira amorque causamiunxere: quid sequetur?quando efferet Pelasgisnefanda Colchis arvisgressum metuque solvetregnum simulque reges?—nunc, Phoebe, mitte currusnullo morante loro,nox condat alma lucem,mergat diem timendumdux noctis Hesperus.Periere cuncta, concidit regni status,nata atque, genitor cinere permixto iacent.Qua fraude capti?Qua solent reges capi:donis.In illis esse quis potuit dolus?Et ipse miror vixque iam facto malopotuisse fieri credo.