cogitque in orbεs. 'parva sunt' inquit 'malaet vile telum est. ima quod tellus creat:caelo petam venena, iam iam tempus estaliquid movere fraude vulgari altius.huc ille vasti more torrentis iacensdescendat anguis, cuius immensos duae.maior minorque, sentiunt nodos ferae(maior Pelasgis apta. Sidoniis minor)pressasque tandem solvat Ophiuchus manusvirusque fundat; adsit ad cantus meoslacessere ausus gemina Python numina.et Hydra et omnis redeat Herculea manusuccisa serpens, caede se reparans sua.tu quoque relictis pervigil Colchis ades,sopite primum cantibus, serpens, meis.'Postquam evocavit omne serpentum genus,congerit in unum frugis infaustae mala:quaecumque generat invius saxis Eryx,quae fert opertis hieme perpetua iugissparsus cruore Caucasus Promethei,et quis sagittas divites Arabes linuntpharetraque pugnax Mediis aut Parthi leves,aut quos sub axe frigido sucos leguntlucis Suebae nobiles Hyrcaniis;quodcumque tellus vere nidifico creataut rigida cum iam bruma discnssit decusnemorum et nivali cuncta constrinxit gelu,quodcumque gramen flore mortifero viretcuiusve fortis sucus in radicibuscausas nocendi gignit, attrectat manu.Haemonius illas contulit pestes Athos,has Pindus ingens, illa Pangaei iugisteneram cruenta falce deposuit comam;has aluit altum gurgitem Tigris premens,Danuvius illas, has per arentes plagastepidis Hydaspes gemmifer currens aquis,nomenque terris qui dedit Baetis suisHesperia pulsans maria languenti vado.haec passa ferrum est, dum parat Phoebus diem,illius alta nocte succisus frutex;