qui scelere flammas viderat vinci et mare?adeone credit omne consumptum nefas?incerta vaecors mente vaesana ferorpartes in omnes; unde me ulcisci queam?utinam esset illi frater! est coniunx: in hancferrum exigatur. hoc meis satis est malis?si quod Pelasgae, si quod urbes barbaraenovere facinus quod tuae ignorent manus,nunc est parandum. scelera te hortentur tuaet cuncta redeant f inclitum regni decusraptum et nefandae virginis parvus comesdivisus ense, funus ingestum. patrisparsum que ponto corpus et Peliae senisdecocta aeno membra: funestum impiequam saepe fudi sanguinem, et nullum scelusirata feci: suasit infelix amor.Quid tamen Iason potuit, alieni arbitriiurisque factus? debuit ferro obviumofferre pectus— melius, a melius, dolorfuriose, loquere, si potest, vivat meus,ut fuit, Iason; si minus, vivat tamenmemorque nostri muneris parcat mihi.culpa est Creontis tota, qui sceptro impotensconiugia solvit quique genetricem abstrahitgnatis et arto pignore astrictam fidemdirimit: petatur solus hic, poenas luatquas debet, alto cinere cumulabo domum;videbit atrum verticem flammis agiMalea longas navibus flectens moras.Sile, obsecro, questusque secreto abditosmanda dolori, gravia quisquis vulnerapatiente et aequo mutus animo pertulit,referre potuit: ira quae tegitur nocet;professa perdunt odia vindictae locum.Levis est dolor qui capere consilium potestet clepere sese: magna non latitant mala.libet ire contra,Siste furialem impetum,alumna: vix te tacita defendit quies.Fortuna fortes metuit, ignavos premit.