Per numen omne perque communes fugastorosque, quos non nostra violavit fides,iam parce nato. si quod est crimen, meum est:me dedo morti; noxium macta caput.Hac qua recusas, qua doles, ferrum exigam.i nunc, superbe, virginum thalamos pete,relinque matres,Vnus est poenae satis.Si posset una caede satiari haec manus,nullam petisset, ut duos perimam, tamennimium est dolori numerus angustus meo.in matre si quod pignus etiamnunc latet,scrutabor ense viscera et ferro extraham.Iam perage coeptum facinus, haut ultra precor,moramque saltem supplicis dona meis.Perfruere lento scelere, ne propera, dolor:meus dies est; tempore accepto utimur.Infesta, memet perime.Misereri iubes.bene est, peractum est. plura non habui, dolor,quae tibi litarem. lumina huc tumida alleva,ingrate Iason, coniugem agnoscis tuam?sic fugere soleo, patuit in caelum via:squamosa gemini colla serpentes iugosummissa praebent, recipe iam gnatoa, parens;ego inter auras aliti curru vehar.Per alta vade spatia sublimi aethere,testare nullos esse, qua veneris, deos.