dic, fare, quicquid subdolo vultu tegis.leviora mala sunt cuncta, quam Priami generHecubaeque Pyrrhus, fare, quam poenam paresexprome et unum hoc deme nostris cladibusfalli: paratas perpeti mortem vides.Vtinam iuberet me quoque interpres deumabrumpere ense lucis invisae morasvel Achillis ante busta furibunda manuoccidere Pyrrhi, fata comitantem tua,Polyxene miseranda, quam tradi sibicineremque Achilles ante mactari suum, ,campo maritus ut sit Elysio, iubet.Vide ut animus ingens laetus audierit necem.cultus decoros regiae vestis petitet admoveri crinibus patitur manum.mortem putabat illud, hoc thalamos putat.at misera luctu mater audito stupet;labefacta mens succubuit. assurge, allevaanimum et cadentem, misera, firma spiritum.quam tenuis anima vinculo pendet levi—minimum est quod Hecubam facere felicem potest.spirat, revixit, prima mors miseros fugit.Adhuc Achilles vivit in poenas Phrygum?adhuc rebellat? o manum Paridis levem,cinis ipse nostrum sanguinem ac tumulus sitit,modo turba felix latera cingebat mea,lassabar in tot oscula et tantum gregemdividere matrem; sola nunc haec est supervotum, comes, levamen, afflictae quies;haec totus Hecubae fetus, hac sola vocoriam voce mater, dura et infelix ageelabere anima, denique hoc unum mihiremitte funus, inrigat fletus genasimberque victo subitus e vultu cadit.Nos Hecuba, nos, nos, Hecuba, lugendae sumus,quas mota classis huc et huc sparsas feret;hanc cara tellus sedibus patriis teget.Magis invidebis, si tuam sortem scies.An aliqua poenae pars meae ignota est mihi?Versata dominos urna captivis dedit.