quae tulit, Sparte, procul absit, absitArgos et saevi Pelopis Mycenae,Neritos parva brevior Zacynthoet nocens saxis Ithace dolosis.Quod manet fatum dominusque quis te,aut quibus terris, Hecuba, videndamducet? in cuius moriere regno?Quicumque hymen funestas, inlaetabilislamenta caedes sanguinem gemitus habetest auspice Helena dignus, eversis quoquenocere cogor Phrygibus: ego Pyrrhi torosnarrare falsos iubeor, ego cultus darehabitusque Graios. arte capietur meameaque fraude concidet Paridis soror,fallatur; ipsi levius hoc equidem reor:optanda mors est sine metu mortis mori.quid iussa cessas agere? ad auctorem reditsceleris coacti culpa.— Dardaniae domusgenerosa virgo, melior afflictos deusrespicere coepit teque felici paratdotare thalamo; tale coniugium tibinon ipsa sospes Troia, non Priamus daret.nam te Pelasgae maximum gentis decus,cui regna campi lata Thessalici patent,ad sancta lecti iura legitimi petit.te magna Tethys teque tot pelagi deaeplacidumque numen aequoris tumidi Thetissuam vocabunt, te datam Pyrrho socerPeleus nurum vocabit et Nereus nurum.depone cultus squalidos, festos cape.dedisce captam; deprime horrentis comascrinemque docta patere distingui manu.hic forsitan te casus excelso magissolio reponet. profuit multis capi.Hoc derat unum Phrygibus eversis malum,gaudere— flagrant strata passim Pergama:o coniugale tempus! an quisquam audeatnegare? quisquam dubius ad thalamos eat.quos Helena suadet? pestis exitium luesutriusque populi, cernis hos tumulos ducum