quarum iste magnos crescit in luctus puer.Has, has ruinas urbis in cinerem dataehic excitabit? hae manus Troiam erigent?nullas habet spes Troia, si tales habet.non sic iacemus Troes, ut cuiquam metuspossimus esse. spiritus genitor fecit?sed nempe tractus, ipse post Troiam paterposuisset animos, magna quos frangunt mala.si poena petitur, (quae peti gravior potest?)famulare collo nobili subeat iugum,servire liceat, aliquis hoc regi negat?Non hoc Vlixes, sed negat Calchas tibi.O machinator fraudis et scelerum artifex,virtute cuius bellica nemo occidit,dolis et astu maleficae mentis iacentetiam Pelasgi, vatem et insontes deospraetendis? hoc est pectoris facinus tui.nocturne miles, fortis in pueri necemiam solus audes aliquid et claro die.Virtus Vlixis Danaidis nota est satisnimisque Phrygibus. non vacat vanis diemconterere verbis: ancoras classis legit.Brevem moram largire, dum officium parensnato supremum reddo et amplexu ultimoavidos dolores satio.Misereri tuiutinam liceret, quod tamen solum licet,tempus moramque dabimus, arbitrio tuoimplere lacrimis: fletus aerumnas levat.O dulce pignus, o decus lapsae domussummumque Troiae funus, o Danaum timor,genetricis o spes vana, cui demens egolaudes parentis bellicas, annos avidemens precabar, vota destituit deus.non arma tenera patria tractabis manusparsasque passim saltibus latis ferasaudax sequeris nec stato lustri die,solemne referens Troici lusus sacrum,puer citatas nobilis turmas ages;non inter aras mobili velox pede,