saevo peremptus ense quod Priamus iacet,supplex paternus,Supplices nostri patrishostesque eosdem novimus. Priamus tamenpraesens rogavit; tu gravi pavidus metu,nec ad rogandum fortis, Aiaci precesIthacoque mandas clausus atque hostem tremens.At non timebat tunc tuus, fateor, parens,interque caedes Graeciae atque ustas ratessegnis iacebat belli et armorum immemor,levi canoram verberans plectro chelyn.Tunc magnus Hector, arma contemnens tua,cantus Achillis timuit, et tanto in metunavalibus pax alta Thessalicis fuit.Nempe isdem in istis Thessalis navalibuspax alta rursus Hectoris patri fuit.Est regis alti spiritum regi dare.Cur dextra regi spiritum eripuit tua?Mortem misericors saepe pro vita dabit.Et nunc misericors virginem busto petis?Iamne immolari virgines credis nefas?Praeferre patriam liberis regem decet.Lex nulla capto parcit aut poenam impedit.Quod non vetat lex, hoc vetat fieri pudor.Quodcumque libuit facere victori licet.Minimum decet libere cui multum licet.His ista iactas, quos decem annorum graviregno subactos Pyrrhus exsolvit iugo? caret.Hos Scyrus animos?Scelere quae fratrumInclusa fluctu—Nempe cognati maris:Atrei et Thyestae nobilem novi domum.EX virginis concepte furtivo stuproet ex Achilles nate, sed nondum viro—Illo ex Achille, genere qui mundum suosparsus per omne caelitum regnum tenet:Thetide aequor, umbras Aeaco, caelum Iove.Illo ex Achille, qui manu Paridis iacet.. Quem nec deorum comminus quisquam petit.