Quid ille opaca qui regit sceptro loca,qua sede positus temperat populos leves?Est in recessu Tartari obscuro locus,quem gravibus umbris spissa caligo alligat.a fonte discors manat hinc uno latex,alter quieto similis (hunc iurant dei)tacente sacram devehens fluvio Styga;at hic tumultu rapitur ingenti feroxet saxa fluctu volvit Acheron inviusrenavigari. cingitur duplici vado* adversa Ditis regia, atque ingens domusumbrante luco tegitur, hic vasto specupendent tyranni limina, hoc umbris iter,haec porta regni, campus hanc circa iacet,in quo superbo digerit vultu sedensanimas recentes dira maiestas dei.frons torva, fratrum quae tamen speciem geratgentisque tantae, vultus est illi Iovis,sed fulminantis: magna pars regni trucisest ipse dominus, cuius aspectus timet' quicquid timetur.Verane est fama inferistam sera reddi iura et oblitos suisceleris nocentes debitas poenas dare?quis iste veri rector atque aequi arbiter?Non unus alta sede quaesitor sedensiudicia trepidis sera sortitur reis.aditur illo Gnosius Minos foro,Rhadamanthus illo, Thetidis hoc audit socer.quod quisque fecit, patitur; auctorem scelusrepetit suoque premitur exemplo nocens:vidi cruentos carcere includi duceset impotentis terga plebeia manuscindi tyranni, quisquis est placide potensdominusque vitae servat innocuas manuset incruentum mitis imperium regitanimoque parcit, longa permensus diufelicis aevi spatia vel caelum petitvel laeta felix nemoris Elysii loca,iudex futurus, sanguine humano abstine