namque ipsa, tristi vestis obtentu caputvelata, iuxta praesides adstat deoslaterique adhaeret verus Alcidae sator.Quidnam iste, nostri generis exitium ac lues,novi parat? quid temptat?O clarum trahensa stirpe nomen regia, facilis meaparumper aure verba patienti excipe.si aeterna semper odia mortales gerantnec coeptus umquam cedat ex animis furor,sed arma felix teneat infelix paret,nihil relinquent bella; tum vastis agersqualebit arvis, subdita tectis facealtus sepultas obruet gentes cinis.pacem reduci velle victori expedit,victo necesse est. particeps regno veni;sociemur animis, pignus hoc fidei cape:continge dextram, quid truci vultu siles?Egone ut parentis sanguine aspersam manumfratrumque gemina caede contingam? priusextinguet ortus, referet occasus diem,pax ante fida nivibus et flammis eritet Scylla Siculum iunget Ausonio latus,priusque multo vicibus alternis fugaxEuripus unda stabit Euboica piger.patrem abstulisti, regna, germanos, larempatrium— quid ultra est? una res superest mihifratre ac parente carior, regno ac lare:odium tui, quod esse cum populo mihicommune doleo: pars quota ex illo mea est?dominare tumidus, spiritus altos gere:sequitur superbos ultor a tergo deus.Thebana novi regna: quid matres loquarpassas et ausas scelera? quid geminum nefasmixtumque nomen coniugis nati patris?quid bina fratrum castra? quid totidem rogos?riget superba Tantalis luctu parensmaestusque Phrygio manat in Sipylo lapis.quin ipse torvum subrigens crista caputIllyrica Cadmus regna permensus fuga