Aiebat itaque apud Alexandrum esse dicendam sententiam ut multa adulatione animus eius permulceretur, seruandum tamen aliquem modum, ne conrueret ratio et accideret tale aliquid quale accidit Atheniensibus, cum publicae eorum blanditiae non tantum deprehensae set castigatae sunt. Nam cum Antonius uellet se Liberum patrem dici et hoc nomen statuis subscribi iuberet, habitu quoque et comitatu Liberum imitaretur, occurrerunt uenienti ei Athenienses cum coniugibus et liberis et salutauerunt. Belle illis cesserat, si nasus Atticus ibi substitisset; set dixerunt despondere ipsos in matrimonium illi Mineruam suam et rogauerunt ut duceret. Antonius ait ducturum, sed dotis nomine imperare se illis mille talenta. Tum ex Graeculis quidam ait: Huic quidem inpune fuit, sed Atheniensium sponsalia mille talentis aestimata sunt. quae cum exigerentur conplures contumeliosi libelli proponebantur, quidam etiam ipsi Antonio tradebantur: sicut ille qui subscriptus statuae eius fuit, cum eodem tempore et Octauiam uxorem haberet et Cleopatram: :res tuas tibi habe. Bellissimam tamen rem DELLIVS dixit, quem Messala Coruinus desultorem bellorum ciuilium uocat, quia ab Dolabella ad Cassium transiturus salutem sibi pactus est, si Dolabellam occidisset: a Cassio deinde transiit ad Antonium, nouissime ab Antonio transfugit ad Caesarem. Hic est Dellius cuius epistulae ad Cleopatram lasciuae feruntur. Cum Athenienses tempus peterent ad pecuniam conferendam nec exorarent, Dellius ait: et tamen dicito illos tibi annua, bienni, trienni die debere. Longius me fabellarum dulcedo produxit: itaque ad propositum reuertar.Aiebat CESTIVS magnis cum laudibus Alexandri hanc suasoriam esse dicendam, quam sic diuisit, ut primum diceret, etiamsi nauigari posset Oceanus, nauigandum non esse; satis gloriae quaesitum; regenda esse et disponenda quae in transitu uicisset; consulendum militi tot eius uictoriis lasso; de matre illi cogitandum: et alias causas complures subiecit. Deinde illam quaestionem subiecit, ne nauigari quidem Oceanum posse.FABIANVS philosophus primam fecit quaestionem eandem: etiam si nauigari posset Oceanus nauigandum non esse. At rationem aliam primam fecit: modum inponendum esse rebus secundis. hic dixit sententiam: illa demum est magna felicitas quae arbitrio suo constitit. Dixit deinde locum de uarietate fortunae et cum descripsisset nihil esse stabile, omnia fluitare et incertis motibus modo adtolli, modo deprimi, absorberi terras et maria siccari, montes subsidere, deinde exempla regum e fastigio suo deuolutorum, adiecit: sine potius rerum naturam quam fortunam tuam deficere.Secundam quoque quaestionem aliter tractauit: diuisit enim illam sic, ut primum negaret ullas in Oceano aut trans Oceanum esse terras habitabiles. Deinde si essent, perueniri tamen ad illas non posse; hic difficultatem nauigationis, ignoti maris naturam non patientem nauigationis. Nouissime ut posset perueniri, tanti tamen non esse. Hic dixit incerta peti, certa deseri; descituras gentes, si Alexandrum rerum naturae terminos supergressum enotuisset; hic matrem de qua dixit: quomodo illa trepidauit etiam quom Granicum transiturus esses.GLYCONIS celebris sententia est: . Hoc omnes imitari uoluerunt. PLVTION dixit: . ARTEMON dixit: . APATVRIVS dixit: . CESTIVS descripsit:sic fremit Oceanus, quasi indignetur quod terras relinquas. Corruptissimam rem omnium quae umquam dictae sunt ex quo homines diserti insanire coeperunt, putabant Dorionis esse in metaphrasi dictam Homeri, cum excaecatus Cyclops saxum in mare reiecit Haec quomodo ex corruptis eo perueniant, ut et magna et tamen sana sint, aiebat Maecenas apud Vergilium intellegi posse. Tumidum est: . Vergilius quid ait? rapit haud partem exiguam montis. Ita a magnitudine discedit, ut non inprudenter discedat a fide. Est inflatum: . Vergilius quid ait? qui de nauibus: credas innare reuolsas Cyclaclas. Non dicit hoc fieri, sed uideri. Propitiis auribus accipitur, quamuis incredibile est, quod excusatur antequam dicitur.Multo corruptiorem sententiam MENESTRATI cuiusdam declamatoris non abiecti suis temporibus nactus sum in hac ipsa suasoria, cum describeret beluarum in Oceano nascentium magnitudinem Efficit haec sententia, ut ignoscamus ei qui dixit ipsis Charybdi et Scylla maius portentum: “Charybdis ipsius maris naufragium,” et ne in una re semel insaniret: “quid ibi potest esse salui ubi ipsum mare perit?” DAMAS ethicos induxit matrem loquentem, cum describeret adsidue prioribus periculis noua superuenisse:BARBARVS dixit, cum introduxisset excusantem se exercitum Macedonum, hunc sensum: FVSCVS ARELLIVS dixit: