Multa populus Romanus in suis imperatoribus tulit: in Manlio inpotentiam a quo et filius et uictor occisus est, in Sylla crudelitatem, in Lucullo luxuriam, in multis auaritiam. Non putaui ad rem pertinere ubi aut quando periret qui perire deberet. Occisus est quis? damnatus; ubi ? in praetorio; quo tempore ? est enim tempus quo noxius perire non debeat? Extra. Quaedam controuersiae sunt in quibus factum defendi potest, excusari non potest. Non speramus ut Flamininum iudex probet, sed ut dimittat; itaque sic agere debemus tamquam pro facto non emendato, sed non scelerato. TITVS LIVIVS de oratoribus qui uerba antiqua et sordida consectantur et obscuritatem oratoris seueritatem putant: tamen in his etiamsi minus est insaniae, minus spei est. illi qui tument, qui abundantia laborant, plus habent furoris, sed plus et corporis; semper ad sanitatem procliuius est quod potest detractione curari; illi succurri non potest qui simul et insanit et deficit. MVRREDIVS dixit tetracolon: seruiebat forum cubiculo, praetor meretrici, carcer conuiuio, dies nocti. Nouissima pars sine sensu dicta est, ut expleretur sensus; quem enim sensum habet: “seruiebat dies nocti?” Hanc ideo sententiam retuli, quia et in tricolis et in omnibus huius generis sententiis curamus ut numerus constet, non curamus ut sensus. Omnia autem genera corruptarum sententiarum de industria pono, quia facilius et quid imitandum et quid uitandum sit docemur exemplo.Per uim metumque gesta non sint rata. Pacta conuenta legibus facta rata sint. Expositum qui cognouerit solutis alimentis recipiat. Quidam duos expositos sustulit, educauit. quaerenti patri naturali pollicitus est se indicaturum ubi essent, si sibi alterum ex illis dedisset. pactum interpositum est. reddit illi duos, repetit unum. Cum alienis diuidemus liberos, quos non diuidimus cum matribus? Vtrumque genui, utrumque desideraui, pro utroque pactus sum. Vna nati sunt, una expositi, una educati; redditi distrahuntur. distraxit illos fortuna aliquando a parentibus, numquam ab ipsis. Duos exposui, quia alterum eligere non poteram. In auctione fratres quamuis hostilis hasta non diuidit: plus quiddam est geminos esse quam fratres; perdit uterque gratiam suam nisi cum altero est. Ignoscat retinenti meos cum ipse concupiscat alienos. Agnitio diuidet quos iunxit etiam expositio? Omnia pro filio paciscor praeter filium. Pactus sum flens, tremens, tamquam cum exponerem. Mihi tunc uis et necessitas erat; non enim poteram inuenire filios nisi alterum promisissem. Pars altera. Vtrumque potestis ex hoc iudicio patrem dimittere. Liberis hic carere consueuit; ego et cum unum accepero, necesse est torquear: duobus adsueui. Vim uocas quae te patrem fecit? Ego sustuli, ego educaui, ego reddidi; iste electurus est. In ista ui duos filios perdidi. Lex arma et uincula et ultimum periculum conplectitur. Extra. In SABINVM CLODIVM uno die et Graece et Latine declamantem multa urbane dicta sunt. dixit HATERIVS quibusdam querentibus quod pusillas mercedes acciperet, cum duas res doceret, numquam magnas mercedes accipere eos qui hermeneumata docent. MAECENAS dixit: . CASSIVS SEVERVS ab auditione eius rediens, interrogatus quomodo dixisset, respondit: male .Qui patrem pulsauerit manus ei praecidantur. Tyrannus patrem in arcem cum duobus filiis accersiit; imperauit adolescentibus ut patrem caederent. alter ex his praecipitauit se, alter cecidit. post in amicitiam tyranni receptus est. occiso tyranno praemium accepit. petuntur eius manus; pater defendit. Felicior essem si plures reos defenderem. Praecidetis tyrannicidae manus? quid hoc est? integer tyrannus iacet. Tam necesse fuit patrem caedere quam spoliare templa, uirgines rapere. 0 quantum istis debemus manibus, per quas iam nihil necesse est! Tales fuerunt, ut ex his posset tyrannum alter contempnere, alter occidere. Praecipitasti te, fili: hoc non est patri parcere sed tibi. Dura, fili; in tyrannum tibi per patrem eundum est. Vtrum ex filiis meis probatis? alter se occidit, alter tyrannum. Suspensas leuiter admouebat manus: filius simulabat ictus, pater gemitus. Necessitas magnum humanae infelicitatis patrocinium: haec excusat Saguntinos, quamuis non ceciderint patres, sed occiderint. Si nec iste cecidisset. Ille me fratri reliquerat, hic tyranno. In lege, inquid, nihil excipitur. sed multa licet non excipiantur, intelleguntur et scriptum legis angustum, interpretatio diffusa est. Quid interest lege excipere, ne fraudi sit ei qui per insaniam patrem pulsauit, cum illi non supplicio sed remedio opus sit? ne puniatur infans, si pulsauerit patrem? Hoc qui cogente tyranno fecit, ipso fuit miserior uapulante. Non est inpudica quae arcessita est a tyranno; non est sacrilegus sacerdos qui deorum inmortalium dona suis manibus pertulit ad tyrannum. Patre iubente fecit, nec cecidit iste, sed paruit. Vltio caesi patris nullius est nisi patris. Si a quolibet alieno caesus essem et iniuriarum agere nollem nemo nomine meo ageret. nunc nihil interest;