Matrimonii celebritatem remoti angulo ruris abscondis; ibi facis nuptias quo nemo nisi naufragus uenit. Lacrima semper indicium est inoptatae rei; lacrimae pignora sunt nolentium et repugnantis animi uultus index. nemo umquam quod cupiit deflet. Lacrimae coacti doloris intra praecordia et intolerabilis silentii eruptio. Sic ille qui super cinerem deflet patrimonium, odit incendium; sic qui naufragium deflet, maria detestatur. fletus humanarum necessitatum uerecunda execratio est. Tuae nunc sunt partes, puella; discedo et quod prius etiam feci, taceo. si nupta es, habes quod optes, si uitiata, quod imperes. Pars altera. Naufragum duo sacratissima inter homines acceperunt, hospitium et adfinitas: alterum praestiti, alterum etiam rogaui. Oblatas conciliante fortuna nuptias, quod erat amantis, saepius rogaui, quod festinantis, non distuli. Quid hic raptoris est, nisi quod indotatam duxi? Errat socer qui putat mihi cariorem futuram puellam, si me potuerit occidere. Quid enim superest? preces meae quas totiens adhibui an istius lacrimae quas moui? Nihil mihi inimicus obicere praeter matrimonium potest. Magnus est amor qui ex misericordia uenit. Fundebamus lacrimas ex paenitentia discidii prioris nec plura aut me proloqui aut istum respondere passae sunt mentes gaudiis occupatae. Nulla integritas tantum sibi etiam explorata confidit, ut causam uelit dicere. Si interrogaueris filiam, partem legis inputaturus es; si non interrogaueris, legem. Si genero uitam daturus esset, etiam innocentiam reliquisset. Quaeritis, quid dum fleret fecerit? non negauit; et solebat negare, si nollet. Mortem optaturus est; non enim potest eas partes legis desiderare quas habet.