Homicida insepultus abiciatur. Quidam se occidit; petitur ut insepultus abiciatur. contradicitur. Adferre sibi coactus est manus assiduis malis. Summam infelicitatum suarum in hoc remouit, quod existimabat licere misero mori. Infelicissime adolescens, cum te prohiberi etiam sepultura uideo, mirari desino quod peristi. Tales inimicos habes, ut etiam mortuum persequantur. Facilius miserum quam sceleratum fortuna uincit. Sumpsisti hoc ferrum, Cato, et quam inuidiosum, quod Catonem occideris? Curti, perdideras sepulturam, nisi in morte reperisses. Quid est in uita miserius quam mori uelle ? quid in morte quam non posse sepeliri ? Quis miretur eum mori uoluisse, quem fugientem quoque fortuna persequitur? Omnibus natura sepulturam dedit: naufragos idem fluctus qui expulit sepelit; suffixorum corpora crucibus in sepulturam suam defluunt; eos qui uiui uruntur, poena funerat. Irascere interfectori, sed miserere interfecti. Homicida, inquid, est, quia se occidit. Huic irasceris? pro quo irasceris? Non aliud Scaeuolae Mucio cognomen dedit et capto contra Porsennam regem libertatem reliquid, quam uilitas sui. non aliud Codrum illud ceteris imperatoribus exemplum dedit quam quod positis imperatoris insignibus ad mortem cucurrit, nec ullo maior dux fuit quam quod se ducem non esse mentitus est. Non postulo ut gloriosum mori, sed ut tutum sit. Non magis crudeles sunt qui uolentes uiuere occidunt, quam qui uolentes mori non sinunt. Curtius deiciendo se in praecipitem locum fatum sepulturae miscuit; celebretur Cato: huic miserrimo, quod aliquid non ignaue de spiritu suo statuit, tantum inpune sit. Etiam uulnera infelicis in crimen scrutantur. Aestimate an uiuere licuerit, cui ne mori quidem licuit. Pars altera.Facinus indignum si inueniuntur manus, quae sepeliant eum quem occiderunt suae. Sumsit gladium, uideo ardentes oculos — in quem, nescio; quod solum scio, scelus cogitat. Nescio cuius sibi criminis conscius confugit ad mortem, cuius inter scelera etiam hoc est, quod dampnari non potest. Contra hos inuentum est, ut aliquid post mortem timerent, qui non timent mortem. Nihil non ausurus fuit qui se potuit occidere.Abdicauit quidam filium; ille tacuit. fortiter fecit; petiit praemio ad patrem reditum; pater contradixit. postea pater fortiter fecit; petit ad se filii reditum; filius contradicit. Ego fortior sum: post tuam pugnam pugnauimus, post meam uicimus. Reuertere, dignam te domum feci. Isti oculi mei sunt, istae manus meae sunt, ista contumacia mea est. Si mereor praemium, mihi date, si non mereor, isti suum reddite. “Ego, inquid, eadem lege praemium non accepi.” Hoc est unde abdicatus es, quod putas nihil inter te et patrem interesse. Post tam similia opera, si tantum commilito esses, patrem me adoptare debueras. Ammoneo te, iuuenis: hoc praemium qui recusauerat petit. “Timeo ne me iterum abdices.” Commissurum me putas ut iterum rogem? Bello grauiore pugnaui, quo necesse fuit etiam senibus militare, quo fortes esse non potuerunt etiam qui priore bello fuerant. Ille annos suos exercuit, ego uici meos. Tu fregisti bellum, ego sustuli. Quanta exhortatio iuuenum fui senex fortis! Vtrique nostrum praemium reddite. Militaui senex, militaui exanguis, militaui qui iam uicarium dederam. Vterque nostrum cum rogatur fastidit, cum relinquitur rogat. Quid nos suspicari cogis, quod non uis in paternam domum uenire nisi tuo praemio? Turpe erat uirum fortem nisi a patre coacto non recipi. Pars altera. Quid me captiuum ex libero cupis? quid ignominiae subicis uirum fortem? quid efficis ut possit abdicari? “Meus, inquid, es filius.” Quid opus est praemio, si tuus sum?Vitiata uitiatoris aut mortem aut indotatas nuptias petat. Diues pauperem de nuptiis filiae interpellauit tertio; ter pauper negauit; profectus cum filia naufragio expulsus est in diuitis fundum; appellauit illum diues de nuptiis filiae; pauper tacuit et fleuit. diues nuptias fecit. redierunt in urbem. uult pauper educere puellam ad magistratum. diues contradicit. Educatur ad magistratum puella. quid times? certe uxor est tua. Queri nec de morte poteris, si hanc puella maluerit. Nemo umquam raptor serius periit. Vt litus agnoui, naufragus in altum nataui. Quid times, si exorasti? Accessit ad me primum; “filiam tuam ducere uolo, inquid, uxorem.” Non fleui; tunc enim licuit negare. Nuptias filiae tamquam naufragium meum fleui. Naufragus plus de litore queror. Inter naufragium quidem et nuptias ne una quidem nox interfuit. Differ nuptias dum flere socer desinat. Putat me iam filiam commisisse sibi, cum hic se necdum committat uxori. Lacrimis inter uerba manantibus uenio: talis et filiae nuptiis fui. Si rapta est, cur optionem recusas? si uxor est, cur times? Loquor ubi primum licet. Procul a conspectu reliqueram patriam, nondum tamen possessionem diuitis praeterieram. subito fluctibus inhorruit mare ac discordes in pernitiem nostram flauere uenti; demissa nox caelo est et tantum fulminibus dies redditur; inter caelum terramque dubii pependimus. adhuc tamen bene, iudices, nauigamus; naufragium maius restat in litore. Erat in summis montium, iugis ardua diuitis specula: illic iste naufragiorum reliquias conputabat, illic uectigal infelix et quantum sibi iratum redderet mare. Interrogor de nuptiis filiae, cum adhuc pulsaret aures meas fluctus; feci quod debui: et captus et naufragus inimico stuprum lacrimis negaui. Delicatus diues, qui amare etiam inter naufragia potest.