Tyrannus permisit seruis dominas suas rapere. profugerunt principes ciuitatis et simul qui filium habebat et filiam. cum omnes serui dominas uitiassent, seruus eius uirginem seruauit. occiso tyranno reuersi sunt principes; in crucem seruos sustulerunt; ille manumisso filiam iunxit. reus est a filio dementiae. Haberemus solatium, si has nuptias tyrannus fecisset, non pater. Sanum putatis esse qui imitari tyrannum maluit quam seruum? Fecit se similem tyranno, filiam raptis, libertum cruciariis. Plus permisit seruo dominus quam tyrannus. Quisquis has nuptias facit, aut insanus est aut tyrannus. Egregius gener, cui nihil est gloriosius quam quod inter cruciarios non est. Virginitatem sub patre perdidit quam seruauerat sub tyranno. Itane est nuptiis dignus, quia indignus est cruce? Melior condicio uitiatarum quam uirginis est: illis mutare nuptias contigit. Propitius pater ita conlocauit filiam suam, ut iratus tyrannus alienas. Cum sanus esset pater, ne has uideret nuptias, fugit. Miserrima soror, sub tyranno patrem desiderabas, sub patre tyrannum desideras. Non est illi praemium, unum spectare omnium cruces? Dominam non stuprauit. auge beneficia: nec dominum occidit nec uenenum dedit. non est beneficium scelere abstinere. Quod aliae in tyrannide passae sunt, haec in libertate; ceterae absentibus suis, haec praesentibus; in aliis stuprum uocatur, in hac matrimonium. Timuit ille supplicium; sciuit rempublicam liberandam, daturos poenas qui contaminassent; et aduentare tyrannidi tempus ultimum uidit. Conuenite seruuli, conuenite liberti, emta cognatio. Pars altera. Si quis tyranno indicasset, solus hic in cruce pependisset. Licet cui uolo filiam conlocare. Marcus Cato coloni sui filiam duxit uxorem.Filia non mariti petulantiam timebit, non uerborum contumeliam, non pelicem, non repudium. Neminem natura liberum fecit, neminem seruum; inposuit haec fortuna postea singulis nomina. Nuper et nos serui fuimus. Seruus rex fuit.Pater et filius imperium petebant; praelatus est filius. commisso bello captus est. missi sunt decem legati ad redimendum imperatorem. euntibus occurrit pater, dixit sero se aurum ad redemptionem tulisse, filium crucifixum esse. illi peruenerunt, quibus imperator ex cruce dixit: cauete proditorem. reus fit pater proditionis. Imperator supplicium tulit, proditor pretium. Tristiorem istum uidimus, cum filius imperator renuntiatus est, quam cum captus. Quemadmodum redisti tutus, senex, solus, cum auro, cum etiam imperatores capiantur? Plus accepit auri, quam quod posset abscondi. nolite mirari: et imperatorem et filium uendiderat. “Cauete proditorem.” iam comitiis cauimus. Abstulissent tibi aurum hostes, nisi dedissent. “Cauete proditorem.” indicium fuit morientis breue, filii uerecundum. Cur dimissus es? si nihil aliud, et ducem genuisti et dux esse uoluisti. Candidatus processit contra patrem: iam tunc nobis uerecunde indicauit. filius tuus tibi credere rempublicam noluit. Legati nostri aurum ferebant, pater auferebat. Non immobilis deriguisti, non illic quasi et ipso affixus haesisti. quid tam cito recedis? adhuc et uiuit et loquitur. Voce proditionem indicauit, silentio proditorem. Optimus imperator curare rempublicam ne in cruce quidem desiit. Tibi non dixit: caue proditionem. Nec imperator potuit tacere proditionem, nec loqui filius proditorem. Expecta dum mittantur legati. dicis: affectus non sustinet moram. ergo si redimere non potes uiuum, saltim mortuum redime. numquam tam durus hostis fuit, ut paternis lacrimis non flecteretur. “Cauete proditionem;” id est, ne quis insciis custodibus exeat, ne quis ignorante republica ad hostem perueniat, ne quis ex hostium castris grauis auro reuertatur.Indicio nihil deest: de proditione uobis dicit imperator, de proditore legati. Sublata quaestio est. quaeritis quem dixit? uidete cui nihil dixerit. Pars altera. In comitiis filio meo cessi. Decretum non expectaui, sed amens et attonitus protinus cucurri. ad summam, festinaui nec occurri. Sciebam hostes patrum lacrimis saepe flecti. Extra. Latro non curauit dicere nullam factam esse proditionem, set se proditorem non esse. Suspectus est, inquid, iudici qui plus quam se defendit. CESTIVS posita suasoria: “deliberat Alexander an Oceanum nauiget, cum exaudita uox esset: quousque, inuicte?” describenti discipulo late Alexandri uictorias gentesque perdomitas addentique: “quousque post ista?” exclamauit: “et tu quousque?”Rapta raptoris aut mortem aut indotatas nuptias optet. Rapta producta nuptias optauit. iuuenis raptorem se negauit. conuictus est. illa mortem petit. raptor contradicit. Optare tibi non amplius quam semel licuit. Proponite supplicii faciem, carnificem, securim: hoc semel licere nimium est. In hac perturbatione deductus sum, ut ignorarem quid fecissem. Grauius punior, cum me peccasse pudet, quam cum peccaui. Optauit nuptias; nec adhuc sciebat, quam uerecundum maritum esset habitura. Raptorem dimisisti, uirum occides? Minus est ergo quod uitiauit quam quod negauit? Ergo nos iniuriam periculosius negauimus quam fecimus? Quadam nocte — quid dicam? non negare iam non pudet. nox, uinum, error — quid irasceris, puella ? iam non negat. Iudex de reo tabellam reuocare quam tulit, non potest; quaesitor non mutat pronuntiationem. Nihil tam ciuile, tam utile, quam breuem potestatem esse quae magna est. Si mortem optaueris hodie, facies quod numquam factum est: utrumque optaueris. Pars altera. Id egit priore iudicio, ne quam omnino poenam stupri penderet; hoc id agit, ut ipse optet. Vtinam non illum liberaret metu quod iudicis sui clementiam nouit. Est quaedam proxima innocentiae uerecundia, praebere se legibus. Lex non adicit quotiens optet, sed ex quibus: aut hoc, inquid, aut illud; non adicit: ne amplius quam semel.