Popilium pauci ex historicis tradiderunt interfectorem Ciceronis et hi quoque non parricidii reum a Cicerone defensum, sed in priuato iudicio.Ter abdicatus, ter absolutus conprehensus est in secreta domus parte a patre medicamentum tenens. interrogatus quid esset, ait uenenum: uelle se mori; et effudit, accusatur parricidii. Dic quid commiserim: certe te nec secreta fallunt. Vt interuenit pater, in has cogitationes abii: quisquamne tam infelix fuit? quisquamne me magis odit quam ego? misereri mei coepi. Ter causam dixi; accessit ad haec supplicia mea uenenum; uiuam si nec hoc tibi satis est. Habuit uenenum Mithridates, habuit Demosthenes. Pars altera. Cum se mori uelle dicat, uitam rogat. Teneo parricidam etiam in suam mortem paratum. Quantum est quod negas, cum tantum sit quod fateris ? Venenum quaesisti, uenenum emisti, uenenum intulisti in eam domum in qua habebas inimicum patrem. Indica quis uendiderit; dicetur illi: tu uendebas cuiquam uenenum? tu abdicato? nesciebas cui daturus esset? Quaeritis cui uenenum parauerit? non bibit. Quod negat parricidium est, quod confitetur ueneficium. Mihi, inquid, paraui; ne quis dubitet an alium possit occidereTam inuisum tibi fuisse patrem dico, ut occidere uolueris; tam inuisum ipse confiteris, ut mori uolueris. Extra. Coniectura duplex a persona una: an sibi parauerit, an patri. Laberium diuus Iulius ludis suis mimum produxit, deinde equestri ordini reddidit. quem cum iussisset ire sessum, omnes equites ita se coartauerunt, ut uenientem non reciperent. Multos tunc in senatum legerat Caesar, et ut repleret exhaustum bello ciuili ordinem et ut his qui bene de partibus meruerant gratiam referret. Cicero in utramque rem iocatus mandauit Laberio transeunti: recepissem te, nisi anguste sederem. Laberius ad Ciceronem remisit: adqui soles duabus sellis sedere. quia Cicero male audiebat tamquam nec Pompeio certus amicus nec Caesari, sed utriusque adulator.Liberi parentes alant aut uinciantur. Quidam habens uxorem et filium profectus in piratas incidit. scripsit utrique de redemtione. uxor flendo caeca facta est; filium euntem ad redemtionem alimenta poscit; non remanentem alligare uult. Nauigaturus uxori filium reliquid, nec adhuc caeca erat. Non est quod mulieris affectum lege aestimetis qua minatur; omnia facit ne filius alligetur. Quotiens duobus est communio, potestas eius fit tota qui praesens est. Pars altera. Vnus uinculis duos alligat. Victo mater catenas denuntiat, uictori ad piratas eundum est. Filius familiae nulli possum seruire nisi patri. Petis ab eo alimenta quem pater peregre mittat. primae partes patris sunt, secundae matris. ille peregre est, tu domi; ille captus, tu libera; ille inter piratas, tu inter ciues; ille alligatus, tu soluta. at tu caeca es. infelicior ille quod uidet catenas suas et caedes et uulnera et cruces eorum qui non redimuntur. At periculosum est. quam multi nihil pro patribus periculosum putarunt! Non, inquit, uindictam sed misericordiam quaerit. Ita quisquam exigit pietatem, ut impediat? Extra. CALVVS, qui diu cum Cicerone iniquissimam litem de eloquentiae principatu habuit, usque eo concitatus actor fuit, ut in media oratione eius exclamaret Vatinius reus: rogo uos, iudices, num si iste dissertus est, ideo me dampnari oportet?Mortua quidam uxore ex qua filium habebat, duxit aliam; sustulit ex ea filium. habebat speciosum procuratorem. cum saepe iurgarent nouerca et priuignus, iussit eum semigrare; ille trans parietem habitationem conduxit. rumor erat de adulterio matris et procuratoris. quodam tempore pater in cubiculo suo occisus inuentus est, uxor uulnerata, communis paries perfossus. placuit propinquis quaeri a filio quinquenni qui una dormierat, quem percussorem cognosceret; ille procuratorem digito monstrauit. accusat filius procuratorem caedis, ille eum parricidii. Vt audiui clamorem, si qua fides est, deprehensos adulteros credidi. Da puerum. aliquis non est uno teste contentus? da populum. Obicit priuigno parricidium, filio mendacium. Dic, puer, quis occiderit patrem; dic audaciter; eundem nominas quem populus. Nox placet sceleri, adulterii tempus. O magna in contrarium peruersitas seculi! inuentus est qui patrem posset occidere, non posset nouercam. Ostende istud non uulnus, sed argumentum. ostende uulnus: percussor ille quam timuit ne occideret! Tam leuiter te uulnerauit illa dextera, cui nec paries obstitit nee pater? Nihil est puero teste certius; nam et ad eos annos peruenit ut intellegat et non ad eos quibus fingat. Extra. VINICIVS, exactissimi uir ingenii, nec dicere res ineptas nec ferre poterat.