Abdicato frater chirografum dedit dimidiam se partem daturum hereditatis, si non respondisset. ille tacuit. abdicatur alter a patre. Tantum aeris alieni habet quantum uiuo patre non possit soluere. Vis scire cuius fidei sis? ne frater quidem tibi sine chirografo credidit. Alterius spem moror, alterius fidem. Viuo et iam patrimonium meum diuisum est. Nisi succurritis uincet me et ille qui tacuit. non dissimulo me hodie duos abdicare. Chirografum prode, parricidarum foedus et nefariae spei pactum, chirografum danti impium, accipienti turpe, patri periculosum. Pars altera. In omnem me fortunam, frater, comitem tibi iungam: si militandum, una militabimus, si peregrinandum, una urbes peragrabimus, si cotidianam rogauero stipem, et illam tecum diuidam. Nolui recentem iram exagitari patris; malui ut tacendo patrem uinceret. Meae partis heres ero, tuae custos. Et quia de re maxima melius sibi quisque credit, do chirografum; tu da operam, ut istud magis a patre accipere quam a fratre uidearis. Hoc quod honeste, quod pie gerebamus, tam palam egimus, ut pater sciret. Quid enim timebam? ne si rescisset pater moleste ferret filium suum hominem auarum non esse, fratrem pium esse? Ita mihi contingat patrem utrique nostrum placari.Exulem tecto et cibo iuuare non liceat. Inprudentis caedis damnatus quinquennium exulet. Quidam cum filium et filiam haberet, inprudentis caedis damnatus in exsilium profectus solebat uenire in possessionem uicinam finibus. resciit hoc filius, cecidit uilicum; uilicus exclusit patrem. coepit ire ad filiam. accusata illa, quod exsulem recepisset, aduocato fratre absoluta est. post quinquennium pater abdicat filium. Accusator ciuium me fecit exulem, filius etiam meorum. Filiam honestiorem inueni, quod accusata est, seruum frugaliorem, quod caesus est. Male meruisti de patre quem exclusisti, de sorore cui praeiudicio nocuisti, de iudicibus quos in tam bona timuisti causa. Aut tu peccasti aut soror. Filius me meus docuit, quod illum non recipio. Absoluta est, inquid, me aduocato soror. Ita tu patrem non recipiebas, cum tam bene istam causam agere posses? Cum absoluta est quae receperat, damnatus est qui expulerat. Filia me patrem iudicauit, serui dominum; uni filio exul fui. Ignosce, fidelissime seruulorum, et tibi inprudens nocui. Quam bonam eius causam putas fuisse quae ne te quidem aduocato damnata est? Si te herede possum mori, dignus sum qui tibi etiam hunc seruum relinquam. Alii exsul est, tibi pater est. Nulla lex scelus imperat. Certe quae fecit, absoluta est. Lex eum tenet qui iuuit exsulem, non qui patitur iuuari. Ignora, dissimula: lex te innocentem esse, non curiosum iubet. Si mea causa faciebas, me admonuisses, seruum prohibuisses, non cecidisses. Pars altera. Facere lege prohibente non potui. Accusata et absoluta est, quia muliercula uidebatur non nosse leges. Non pro me timui, sed pro te: res in notitiam hominum peruenerat; captabaris; timui ne occidereris. Vis scire notum fuisse? soror est accusata.Malui seruum frugalissimum caedere quam patrem optimum amittere.Maior frater diuidat patrimonium, minor eligat. Liceat filium ex ancilla tollere. Quidam cum haberet legitimum filium, alium ex ancilla sustulit et decessit. maior frater sic diuisit, ut patrimonium totum ex una parte poneret, ex altera matrem nothi. minor elegit matrem et accusat fratrem circumscriptionis. Vnus omnium exheredatus sum diuidendo. Legisset, inquid, alteram partem. tu solus talis potuisti esse filius qualis frater es. Lex te diuidere, me eligere iussit: aperte ne minor circumscribatur timet. Sic diuisit, ut si uellem non esse mendicus, relinquerem fratrem in egestate, matrem in seruitute. Non est diuidere ex altera parte patrimonium ponere, ex altera onus. Talis fuit, ut illi coheredem pater ex ancilla tolleret. Elige, ut aut patrimonio careas aut scelere. Circumscriptores dici solent qui aliquid abstulerunt: iste nihil reliquid. Tu, inquid, uoluisti pauper esse. Cur ergo queror, si egestate delector? Obici, inquid, non potest quod lege factum est. immo nihil nisi quod lege factum est; nam si quid aliter gestum est, per se inritum est. circumscriptio semper crimen sub specie legis inuoluit: quod apparet in illa legitimum est, quod latet insidiosum. semper circumscriptio per ius ad iniuriam peruenit. Lex iubet maiorem diuidere, minorem eligere: nec tu diuisisti nec hic elegit; sic a te alligatus est, ut necesse haberet quod non expediebat malle. Nota fuit in matrem mea pietas; non timuit ne eligere possem alteram partem. Pars altera. Ego nihil aliud quam diuisi. Circumscriptio non in diuisione est, sed in electione. Habes matrem quam totis quidam bonis redemerunt; habes gloriam quam per ignes quidam, per arma quaesierunt. Multa de patrimonio rapuit cum haberet ius dominae ancillae inpudentia. Timebas ne in illam saeuirem?