Hoc exempto nemo erat scolasticis nec aptior nec similior, sed dum nihil uult nisi culte, nisi splendide dicere, saepe incidebat in ea quae derisum effugere non possent. Memini illum cum libertinum reum defenderet, cui obiciebatur quod patroni concubinus fuisset, dixisse: inpudicitia in ingenuo crimen est, in seruo necessitas, in liberto officium. Res in iocos abiit: “non facis mihi officium” et “multum ille huic in officiis uersatur.” ex eo inpudici et obsceni aliquamdiu officiosi uocitati sunt.Memini et illam contradictionem sic ab illo positam magnam materiam Pollionis Asinii et tunc Cassi Seueri iocis praebuisse: “at, inquit, inter pueriles condiscipulorum sinus lasciuiam manu obscena iussisti.” et pleraque huius generis illi obiciebantur. Multa erant quae reprehenderes, multa quae suspiceres, cum torrentis modo magnus quidem sed turbidus flueret. redimebat tamen uitia uirtutibus et plus habebat quod laudares quam cui ignosceres, sicuti in ea in qua fleuit declamatione.Amissis quidam tribus liberis cum adsideret sepulchro a luxurioso adolescente in uicinos hortos abductus est et detonsus coactus conuiuio ueste mutata interesse. dimissus iniuriarum agit. Numquam lacrimae supprimuntur imperio, immo etiam inritantur. Nulla flendi maior est causa quam flere non posse. Rapuit me qualem in conuiuium puderet uenire, dimisit qualem redire ad sepulchrum puderet. Credo mirari aliquem quod in forum amissis modo liberis ueniam. at ego iam in conuiuio fui. Quousque, inquit, flebis? Est quaedam in ipsis malis miserorum uoluptas et omnis aduersa fortuna habet in querelis leuamentum. Ibi me flere prohibes ubi crudeliter ipse non fleres. Cum miserrimum sit flere, quam infelix sum cui ne hoc quidem licet! Vidi ebriorum sitim et uomentium famem. Quis est iste qui supra flentem patrem censuram lugendi postulat? Proiectus in omnia gulae libidinisque flagitia, omnibus notandus censoribus, saeculo praecepta conponit: scit quantum super amissos tres liberos patri flendum sit, quem si uiueret pater fleret. Senex, orbus, infelix, hoc tantum inter miserias solatium capio quod miserior esse non possum. Cineres meorum in sepulchro uideo. Magnum solatium est saepius appellare liberorum non responsura nomina. Hic mihi uiuendum est ne cui de nuptiis, ne cui de liberis cogitanti dirum omen occurram. Cogit flere qui non sinitIn illo conuiuio morari etiam felicis patris esset iniuria. Pars altera. Questus prius sum de inhumanitate eorum qui illum propinquitate contingerent: nemo amicus, nemo, inquam, propinquus est? Sed melius illi eius rabiem, ut uideo, nouerant. Festo die sodales amicique mecum, quorum unus: “quid hunc miserum perire patimur? nemo sibi ipse finem flendi facit; pudet illos desinere, cogi uolunt.” Consolarer te diutius nisi iam et accusare posses.Sacerdos integer sit. Metellus pontifex cum arderet Vestae. templum, dum Palladium rapit, oculos perdidit. sacerdotium illi negatur. Vesta mater, fortasse nullum sacerdotem haberes, nisi Metellum habuisses. Sacrorum causam ago, non Metelli: plus illorum interest ne Metellum sacerdotem, quam Metelli ne sacerdotium perdat. Non erat tantus Metellus cum illi sacerdotium dedimus. Ciuitas sollicita pendebat; duo periclitabantur quibus nihil habebat populus pretiosius, sacra et Metellus. 0 faciendum sacerdotem nisi esset! Lex integrum ad animum refert, non ad corpus. Lex hoc aestimari tunc uoluit, cum quis peteret, non cum haberet sacerdotium. Habes, Vesta, duplex pontificis tui meritum: seruauit sacra nec uidit. Extra. Pollio : si caecus ante hoc factus esset, non sustulisset; si postea caecus factus est, uidit. Pars altera. Sacerdos non integri corporis quasi mali ominis res uitanda est. hoc etiam in uictimis notatur, quanto magis in sacerdotibus? post sacerdotium magis est obseruanda debilitas; non enim sine ira deorum debilitatur sacerdos. Apparet non esse propitios deos sacerdoti quem ne seruati quidem seruant. Extra. Hunc colorem GALLIO non probauit, summo cum honore Metelli adserens contra Metellum agendum ita ut cogatur cum iudicibus officio pontificum et ipse consulere.Inprudentis caedis damnatus quinquennio exulet. Rapta raptoris mortem aut indotatas nuptias optet. Cum haberet filiam et filium inprudentis caedis damnatus in exilium abiit. filia eius rapta est; raptor ad patrem puellae se contulit; impetrauit ab illo ut iuberet filiam nuptias optare et epistolam daret ad filium. fratre auctore mortem optauit puella. pater rediit; abdicat filium. Quomodo me excusabo reipublicae cui duos abstuli? neutrum mea culpa. in altero me fortuna decepit, in altero filius. Filia etiam fratri paruit, filius nec patri. Per humanos, inquit, errores: agnoui preces meas. potes omnibus, inquid, ostendere, hominem quam non possis occidere. Scis me ciuem debere reipublicae: hoc intererit tamen, quod inprudentes occidimus, prudentes seruauimus. Aliquem in exsilio infra fortunam meam uidi. Pars altera. Inrupit contumeliose tamquam in exulis domum. Peruenit ad patrem, non pepercit eius pudori. At ego querebar quod absenti fecit iniuriam. Non possum ob hoc abdicari quod lege factum est. Non potuisti, pater, de iniuria iudicare quam non noueras. Multa nobis extorquentur quae nolumus scribere. et tu in ea fortuna eras in qua posses iniuriam accipere, et ille is erat qui etiam in patria facere iniuriam posset. Quia sciebat malam causam suam, egit aput eum qui illam non nouerat. Rediit superbus, iubebat nos optare nuptias, cogebat. uidebatur sic et illic coegisse. Aliquid tamen epistolis consecutus est: nemo umquam tardius periit. Collegit ingentem numerum perditorum, expugnauit domum, uexauit puellam. haec tibi raptor non narrauerat. Extra. Latro aiebat semper inuisum esse qui reum alium pro se subiceret. non oportere hic deriuari factum in sororis uoluntatem. Qui defendit, inquid, crimen, auditur tamquam reus, qui transfert, tamquam accusator.