ca Nouato, Senecae, Melae filiis salutem.Quosdam disertissimos agnoui uiros non respondentes famae suae cum declamarent, in foro maxima omnium admiratione dicentes, simul ad has domesticas exercitationes secesserant desertos ab ingenio suo. quod accidere plerisque aeque mihi mirum quam certum est. Memini itaque me a Severo Cassio quaerere, quid esset cur in declamationibus eloquentia illi sua non responderet.In nullo enim hoc fiebat notabilius. oratio eius erat ualens, culta, ingentibus plena sententiis; nemo minus passus est aliquid in actione sua otiosi esse; nulla pars erat quae non sua uirtute staret, nihil in quo auditor sine damno aliud ageret, omnia intenta, aliquo petentia; nemo magis in sua potestate habuit audientium affectus. Verum est quod de illo dicit GALLIO noster: “cum diceret rerum potiebatur, adeo omnes imperata faciebant;cum ille uoluerat, irascebantur. nemo non illo dicente timebat ne desineret.” Non est quod illum ex his quae edidit aestimetis; sunt quidem et haec quibus eloquentia eius agnoscatur; auditus tamen longe maior erat quam lectus. Non hoc ea portione illi accidit, qua omnibus fere quibus maiori commendationi est audiri quam legi, sed in illo longe maius discrimen est. Primum tantundem erat in homine quantum in ingenio: corporis magnitudo conspicua, suauitas ualentissimae uocis — quamuis haec inter se raro coeant, ut eadem uox et dulcis sit et solida — pronuntiatio quae histrionem posset producere, nec tamen quae histrionis posset uideri.nec enim quicquam magis in illo mirareris quam quod grauitas quae deerat uitae, actioni supererat: quamdiu citra iocos se continebat, censoria oratio erat. Deinde ipsa quae dicebat meliora erant quam quae scribebat. Vir enim praesentis animi et maioris ingenii quam studii magis placebat in his quae inueniebat quam in his quae attulerat. Iam uero iratus commodius dicebat, et ideo diligentissime cauebant homines ne dicentem interpellarent.uni illi proderat excuti; melius semper fortuna quam cura de illo merebat. Numquam tamen haec felicitas illi persuasit neglegentiam. Vno die priuatas plures agebat et ita ut alteram ante meridiem ageret, alteram post meridiem; publicam uero numquam amplius quam unam uno die. Nec tamen scio quem reum illi defendere nisi se contigerit: adeo nusquam rerum ullam materiam dicendi nisi in periculis suis habuit.Sine commentario numquam dixit nec hoc commentario contentus erat in quo nudae res ponuntur, set maxima parte perscribebatur actio; illa quoque quae salse dici poterant adnotabantur; sed cum procedere nollet nisi instructus, libenter ab instrumentis recedebat. Ex tempore coactus dicere infinito se antecedebat. Numquam non utilius erat illi deprehendi quam praeparari; sed magis illum suspiceres quod diligentiam non relinquebat, cum illi tam bene temeritas cederet.Omnia ergo habebat quae illum ut bene declamaret, instruerent: phrasin non uulgarem nec sordidam sed lectam, genus dicendi non remissum aut languidum sed ardens et concitatum, non lentas nec uacuas explicationes sed plus sensuum quam uerborum habentes, diligentiam, maximum etiam mediocris ingenii subsidium. tamen non tantum infra se cum declamaret, sed infra multos erat: itaque raro declamabat et non nisi ab amicis coactus.Sed quaerenti mihi quare in declamationibus impar sibi esset, haec aiebat: quod in me miraris paene omnibus euenit. magna quoque ingenia — a quibusmultum abesse me scio — quando plus quam in uno eminuerunt opere ? Ciceronem eloquentia sua in carminibus destituit; Vergilium illa felicitas ingenii in oratione soluta reliquit; orationes Sallustii in honorem historiarum leguntur; eloquentissimi uiri Platonis oratio quae pro Socrate scripta est nec patrono nec reo digna est.Hoc non ingeniis tantum, sed corporibus uideris accidere, quorum uires non ad omnia quae uiribus efficiuntur aptae sunt: illi nemo luctando par est; ille ad tollendam magni ponderis sarcinam praeualet; ille quicquid adprehendit, non remittit, sed in procliue nitentibus uehiculis moraturas manus inicit. Ad animalia ueni: alii ad aprum, alii ad ceruum canes faciunt; equorum non omnium, quamuis celerrimi sint, idonea curriculis uelocitas est; quidam melius equitem patiuntur, quidam iugum.Vt ad meum te morbum uocem, Pylades in comoedia, Bathyllus in tragoedia multum a se aberant; cognomini meo cum uelocitas pedum non concedatur tantum, sed obiciatur, lentiores manus sunt; quidam cum hoplomachis, quidam cum Threcibus optime pugnant et quidam sic cum scaeua conponi cupiunt quomodo † aliti est. In ipsa oratione quamuis una materia sit, tamen ille qui optime argumentatur, neglegentius narrat; ille non tam bene implet quam praeparat. PASSIENVS noster cum coepit dicere, secundum principium statim fuga fit, ad epilogum omnes reuertimur, media tantum quibus necesse est audiunt.