Miraris eundem non aeque bene declamare quam causas agere aut eundem non tam bene suasorias quam iudiciales controuersias dicere? SILO POMPEIVS sedens et facundus et literatus est et haberetur disertus si a praelocutione dimitteret: declamat tam male ut uidear belle optasse cum dixi: numquam surgas. Magna et uaria res est eloquentia neque adhuc ulli sic indulsit ut tota contingeret; satis felix est qui in aliquam eius partem receptus est.Ego tamen et propriam causam uideor posse reddere: adsueui non auditorem spectare sed iudicem; adsueui non mihi respondere sed aduersario; non minus deuito superuacua dicere quam contraria. In scolastica quid non superuacuum est, cum ipsa superuacua sit? Indicabo tibi affectum meum: cum in foro dico, aliquid ago; cum declamo, id quod bellissime CENSORINVS aiebat de his qui honores in municipiis ambitiose peterent: uideor mihi in somniis laborare. Deinde res ipsa diuersa est:totum aliud est pugnare, aliud uentilare. Hoc ita semper arbitratum est, scolam quasi ludum esse, forum arenam; et ideo ille primum in foro uerba facturus tiro dictus est. Agedum istos declamatores produc in senatum, in forum : cum loco mutabuntur; uelut adsueta clauso et delicatae umbrae corpora sub diuo stare non possunt, non imbrem ferre, non solem sciunt, uix se inuenient; adsuerunt enim suo arbitrio diserti esse.Non est quod oratorem in hac puerili exercitatione spectes. quid si uelis gubernatorem in piscina aestimare? Diligentius me tibi excusarem tamquam huic rei non essem natus, nisi scirem et Pollionem Asinium et Messalam Coruinum et Passienum qui nunc primo loco stat minus bene audiri quam Cestium aut Latronem.Vtrum ergo putas hoc dicentium uitium esse an audientium? Non illi peius dicunt, sed hi corruptius iudicant, qui pueri fere aut iuuenes scolas frequentant; hi non tantum disertissimis uiris quos paulo ante retuli Cestium suum praeferunt, sed etiam Ciceroni praeferrent, nisi lapides timerent. quo tamen uno modo possunt praeferunt: huius enim declamationes ediscunt, illius orationes non legunt nisi eas quibus Cestius rescripsit.Memini me intrare scolam eius cum recitaturus esset in Milonem; CESTIVS ex consuetudine sua miratus dicebat: si Threx essem, Fusius essem; si pantomimus essem, Bathyllus essem, si equus, Melissio. Non continui bilem et exclamaui: si cloaca esses, maxima esses. Risus omnium ingens; scolastici intueri me, quis essem qui tam crassas ceruices haberem. Cestius Ciceroni responsurus mihi quod responderet non inuenit, sed negauit se exsecuturum, nisi exissem de domo.ego negaui me de balneo publico exiturum, nisi lotus essem. Deinde libuit Ciceroni de Cestio in foro satisfacere. subinde nanctus eum in ius ad praetorem uoco et cum quantum uolebam iocorum conuitiorumque effudissem, postulaui ut praetor nomen eius reciperet lege inscripti maleficii. tanta illius perturbatio fuit, ut aduocationem peteret. Deinde ad alterum praetorem eduxi et ingrati postulaui. Iam aput praetorem urbanum curatorem ei petebam; interuenientibus amicis qui ad hoc spectaculum concurrerant et rogantibus dixi molestum me amplius non futurum, si iurasset disertiorem esse Ciceronem quam se. nec hoc ut faceret uel ioco uel serio effici potuit.Hanc, inquit, tibi fabellam retuli, ut scires in declamationibus tantum non aliud genus hominum esse. Si comparari illis uolo, non ingenio mihi maiore opus est, sed sensu minore. itaque uix iam optineri solet ut declamem; illud optineri non potest, ut uelim aliis quam familiarissimis audientibus. Et ita faciebat. declamationes eius inaequales erant, sed ea quae eminebant in quacumque declamatione posuisses, inaequalem eam fecissent. conpositio aspera et quae uitaret conpositionem, sententiae uiuae. Iniquom tamen erit ex his eum aestimari quae statim subtexam: non enim haec ille optime dixit, sed haec ego optime teneo.Caecus de publico mille denarios accipiat. Decem adulescentes cum bona comedissent, sortiti sunt, ut cuius nomen exisset ex pacto excaecaretur et ita acciperet mille denarios. exiit sors cuiusdam; excaecatus est. petit mille denarios. negantur. Hi sunt oculi quos timuistis, mariti. 0 legem si excaecat homines abrogandam! Mille denarios nulli respublica dat nisi qui inuitus accipit. Dic nunc: miserere; hoc cum excaecareris non dixisti. Respublica debilitatem consolatur, non emit. Consumtis patrimoniis membra conferunt. Vtilius est reipublicae unum caecum repelli quam nouem fieri. Non solus a uobis petit alimenta, sed primus. Alam qui propter debilitatem alitur, non alam qui propter alimenta debilitatur. Sic fit, ubi homines maiorem partem uitae in tenebris agunt, ut nouissime solem quasi superuacuum fastidiant. Pars altera. Illis nouem nihil daturus est: nulli non fauorabilis erit, si eos a quibus excaecatus est decipitCircumuentus adolescens ab illis nouem ueteranis consumtoribus, “solus,” inquit, “nouem consentientibus non potui resistere.” omnia ex composito facta sunt: unus mentionem intulit, omnes adprobauerunt; electus est qui sortiretur; sors huius quae exiret prima subiecta est. cum repugnaret, excaecatus est. Si circumuentus, inquit, est, persequatur iniuriam, de ui agat, talionem petat. uidebimus; primum est ut habeat unde uiuat.