Quidam luxuriante filio luxuriari coepit. Accusatur a filio dementiae. Contradicit. Accusator meus intra se contrarios adfectus habet: cupit reum damnari, crimen absolui. “Sed tu senex es,” inquit; hoc dicis: luxuria tua serius coepit, citius desinet. Quidam summum bonum dixerunt uoluptatem. Nihil est mihi opus praecipientibus, habeo exemplum. Ostendi tibi luxuriam quam in te non uidebas. Ebrietatem patri obicis ebrius. Pars altera. Adulescens luxuriosus peccat, senex luxuriosus insanit. Nemo uitia quia odit imitatur. quis imperator ob hoc ipse de proelio fugit, ut bene pugnaret exercitus? Non coercet uitia qui prouocat. Meam quoque luxuriam patri imputabo. non sub seuera fui disciplina, non sub bene institutae domus lege, quae posset adulescentis formare mores et a uitiis aetatis abducere. Quodammodo ad luxuriam a patre praemissus sum. Madent unguento cani et commessator senex nulli nimis luxuriosus, sed parum sanus uidetur.Quidam cum haberet formosam uxorem, peregre profectus est. in uiciniam mulieris peregrinus mercator migrauit; ter illam appellauit de stupro adiectis pretiis; negauit illa. decessit negotiator, testamento heredem omnibus bonis reliquid formosam et adiecit elogium: “quia pudicam conperi.” adiit hereditatem. redit maritus, accusat adulterii ex suspicione. Seram querelam detuli: non accuso adulteram nisi diuitem factam. Post tantos inpudicitiae quaestus si tacere possum, confitendum habeo hac me causa afuisse. Tempus est de uxore marito credi. Ferat matrona iacentes in terram oculos et aduersus officiosum salutatorem inhumana potius quam inuerecunda sit; longe ante inpudicitiam suam ore quam uerbo neget. nemo fortiter negantem iterum rogabit. “Omnium bonorum sola heres esto, quia corrumpi non potuisti, quia tam fideliter pudicitiam custodisti.” Tace paulisper nomen auctoris: numquid non testamentum uiri creditur? Adeone iam omnis patientia seculi nostri abiit, ut aduersus querimoniam uiri. alieno teste defendatur uxor? Muliebrium uitiorum fundamentum auaritia est. Quae potest non timere opinionem adulterii, potest non timere adulterium. Ex omni rupe conchylium contrahitur quo uestis cruentetur. Infelices ancillarum greges laborant, ut adultera tenui ueste perspicua sit et nihil in corpore uxoris suae plus maritus quam quilibet alienus peregrinusque cognouerit. Futuro uetus aestimabo iudicium; interim quod rogat conperit, inpudicam. Omnes te inpudicam locuntur, pudicam tantum et unus et peregrinus, qui plus laudator quam accusator nocet. Vxorem meam nusquam pudicam audiui nisi in adulteri elogio. Deice in terram oculos et aures externorum uocibus claude: sibi quisque pro te neget.Pudicam ille dixit, ego inpudicam: puto, plus credetis ciui quam peregrino, marito quam adultero. Ipsum elogium scripsit corruptoris animo. Quia pudicam, inquit, conperi: quod nulli praeter me contigit. Pars altera. Formosa est: hoc natura peccauit. sine uiro fuit: hoc maritus peccauit. appellata est: hoc alius peccauit. negauit: hoc pudice. heres relicta est: hoc feliciter. hereditatem adiit: hoc consulto fecit.