Statuitur ex altera parte Parrhasius cum coloribus, ex altera tortor cum ignibus: dubius est inter ista Parrhasius studiosius pingat an saeuiat. Producitur respiciens patriam senex; placuit Parrhasio uultus infelix. Olynthius aliquid habuit Promethei simile etiam ante tormenta. Ignis, tormenta, ferrum: officina haec pictoris an Philippi est? Pars altera. Numquam unius malo publica fama corrumpitur. solidior est opinio Atheniensium quam ut labefactari tormentis captiui possit. Laesisti, inquid, rempublicam, quod hanc picturam in templo posuisti. laedunt rempublicam qui aliquid illi auferunt, non qui adiciunt. Peccauerunt ergo recipiendo tabulam etiam sacerdotes. cur tamen non reciperent? deorum crimina in templis picta sunt. Multum semper artibus licuit: medici ut uim ignotam morbi cognoscerent, uiscera hominum resciderunt.Quidam cum diuitem proditionis accusasset, noctu parietem eius perfodit et scrinium in quo missae erant ab hostibus litterae sustulit. damnatus est diues. cum contionari uellet accusator, a magistratu prohibitus agit iniuriam. Id solum sustuli quod fur reliquisset. nihil magis fur timui quam ne dominus furtum nollet agnoscere. Ruentem ciuitatis statum unius parietis ruina suspendit. Profiteor indicium: furti mei ciuitas conscia est. Furtum est quod timet dominus agnoscere? quod qui perdidit supplicium tulit, praemium qui subripuit? Cui magis permisisses loqui, si eodem tempore et fur uenisset et dominus? Mille nauium duces furto Troiam cepistis. si bene furto euertuntur urbes, quanto melius liberantur? In forum ueni, narraui nocturnam expeditionem meam. conuenerant omnes tamquam ad contionem. Cur me submoues ante accusationem, cum nec proditores inauditi pereant. 0 furtum in contione narrandum! proditoris uigilantissimum pectus et in exitia semper nostra sollicitum publica fata sopierant; ita etiam ministros eius alligauerat somnus, ut mihi liceret eligere quod tollerem. Diruere mihi uidebar hostium muros. Furtum uocas quo nihil melius anno tuo factum est? Nemo fur rempublicam cogitat. Nihil non licet pro republica facere. Pars altera. Quale illud, di, spectaculum fuit! conposuerat inter se fortuna reipublicae furem et proditorem. Vt uidit inutile furtum suum, prodidit, ut uobis uenderet quod nulli poterat, tam callidus fur, ut etiam proditori posset inponere. Consilium uideri uolt infelicitatem furti sui. Lex quae nocturnum furem occidi quoquo modo iubet, non de damnato tantum, sed de fure loquitur; odit hoc uitium nec immerito: non multum abest a proditore. Sustulit non quod elegit, sed quod illi fatum publicae felicitatis obiecit.uno tempore et proditorem nobis ostendit et furem qui diuitem conpilare quam damnare mallet. Effregit domum suspensa manu; elusit illum. non tunc primum fecit; set sustulit non quod uoluit, sed quod potuit. Bono exemplo damnatus est proditor, malo inuentus.