non misit ad patrem fratrem. an etiamnunc irascitur fratri? cur me solum rogat, cum duobus satis facere debeat? Victor, inquid, cito exoratus est. Facilius est ignoscere bello quam parricidio. Etiam morte patri quaesiuit inuidiam. Perisse propter patrem dicitur mulier, quae unum habuit propter quem mori posset.Reipublicae laesae sit actio. Quidam expositos educabat et debilitatos mendicare cogebat, ut sibi mercedem referrent. accusatur laesae reipublicae. Factum est ne liberos patres aut agnoscant aut recipiant. Vectigalis isti fuit crudelitas eo magis quod omnes praeter istum misericordes sumus. Effectum est ut nihil esset miserius expositis quam tolli, parentibus quam agnoscere. Alterius comminutas scapulas in deforme tuber extundit. Produc familiam tuam. Volo nosse illam humanarum calamitatum officinam. Sua cuique calamitas tamquam ars adsignatur. Intuemini illi erutos oculos, illi fractos pedes. Quid exhorrescitis ? sic iste miseretur. Nouum monstrum: integer alitur, debiles alunt. Perissent, inquid. ita non infelicius supersunt? Perissent, inquid. interroga patres utrum maluerint. Quanti ex his uiri fortes, quanti tyrannicidae, quanti futuri sacerdotes? nec incredibilia loquor: ex hac fortuna origo Romanae gentis apparuit. Plus acceptum crudelitati quam expensum misericordiae refert. Expositos aluerunt etiam ferae, satis futurae mites, si praeterissent. Quorum cum ubique audiantur preces, in sua tantum causa cessant. Abscissa est illi lingua et est rogandi genus rogare non posse. Miseremini omnium, iudices, quorum singulorum misereri soletis. Istis nos uindictam negaturos putas quibus ne id quidem negauimus quod tibi daturi erant? Res indignissima: cum tam crudelis sit, misericordia publica uiuit. Exsurgite, miseri, et hodie primum uobis rogate. Tibi, inquid, cotidiana captura non constat; apparet te nondum satis miserum uideri. Occurrent nuptiis dira omina, fatis publicis auspicia feralia et diebus in hilaritatem dicatis semianimes isti greges oberrant. Alunt istum qui se alere non possunt. Non est qui rogare nesciat; solet etiam docere. Non habes tot membra quod debes.Ergo tu, cum de misericordia publica cogitares, tam crudelis esse potuisti? Miseros qui sic rogant, miseriores qui sic rogantur! Omnes omnibus stipem conferunt, dum unusquisque timet ne filio neget. Effecisti ut maius esset malum educari quam exponi. Timebantur ferae atque serpentes et inimicus teneris artubus rigor, inopia quoque; inter expositorum pericula non numerabamus educatorem. Pars altera. Debilitasti, inquid. plus illis patres nocuerunt. Quid uidetur lanista qui iuuenes cogit ad gladium et tamen non accusatur laesae reipublicae? quid leno qui stuprum pati cogit inuitas nec rempublicam laedit? Ego reum non laudari desidero, sed absolui: noceat hoc illi cum honores petet. potest enim aliquis et non esse homo honestus et esse innocens reus. Vt illis multum ablatum sit, uita reddita est. Reipublicae laesae non potest agi eorum nomine qui sunt extra rempublicam. Egens homo et qui ne me quidem alere, nedum alios possem, sustuli relictos quibus non iniuria fieret, si aliquid detraheretur, sed beneficio cederet, si uita seruaretur. Faciant inuidiam, dicant illos per me tam misere uiuere, dum fateantur per me uiuere. Vnius misericordia uiuunt, omnium aluntur. Mirum est uacare homines huic cogitationi, ut curent quid homo mendicus inter mendicos agat. Ciuitatis istius principes diuitias suas exercent contra naturam: excisorum greges habent; exoletos suos, ut ad longiorem patientiam inpudicitiae idonei sint, amputant et quia ipsos pudet uiros esse, id agunt ut quam pauci uiri sint. his nemo succurrit delicatis et formosis debilibus. Curatis quis ex solitudine infantes auferat perituros nisi auferantur;non curatis quod solitudines suas isti beati ingenuorum ergastulis excolunt et miserrimorum iuuenum simplicitate decepta speciosissimum quemque ac maxime idoneum castris in ludum detrudunt.Reipublicae laesae sit actio. Parrhasius pictor Atheniensis, cum Philippus captiuos Olynthios uenderet, emit unum senem; Athenas perduxit, deinde torsit; ad exemplar torti Promethea pinxit. Olynthius in tormentis periit. ille in templo Mineruae tabulam posuit. accusatur laesae reipublicae. Senex abstractus a liberis super exustae patriae cinerem stetit: ad figurandum Promethea satis tristis est. Nemo ut naufragum pingeret, mersit hominem. Vltima Olynthii deprecatio fuit: redde me Philippo. Seruus, inquid, meus fuit. putes Philippum loqui. Aedem Mineruae sic fugimus tamquam castra Macedonum. Parum, inquid, tristis est. Aliquis Olynthius parum tristis est? Vis, Parrhasi, tristem uidere? duc illum ad Olynthum iacentem. scis certe quam tristem emeris. Olynthiis urbem aperuimus, templa praeclusimus. Nemo Olynthius tortus esset, si omnes illos Macedones emissent. “Torqueatur.” hoc nec sub Philippo. “moriatur.” hoc nec sub Ioue. Sic iste hospitalis Olynthio fuit. Hoc Promethea est facere, non pingere. Emi, inquid. immo si Atheniensis es, redemisti. In isto templo pro Olynthiis uota suscepimus. Ille carnifex Graeciae istum tamen non amplius quam uendidit. Senex longa miseriarum tabe confectus et tam tristis quam si iam tortus esset. Quemcunque praeco flentem uiderat agnoscebat emtorem. Vereor ne quis cum audierit Olynthii uerbera, tormenta, ignes, queri me de Philippo putet. Si isti creditis, iratum Iouem imitatus est, si nobis, iratum uicit Philippum. Tantum patiendum est pingente Parrhasio quantum irato Ioue. Miserrime senex, aliquis fortassis ex seruis tuis felicius seruit. Si ad succurrendum profectus es, queror quod unum emisti, si ad torquendum, queror quod ullum.