Iniuriarum sit actio. Quidam cum haberet filium et diuitem inimicum, occisus inspoliatus inuentus est. adolescens sordidatus sequi diuitem coepit. diues eduxit in ius eum et postulauit ut si quid suspicaretur, argueret. adolescens ait: accusabo cum potero. diues petens honores repulsus est; accusat iniuriarum pauperis filium. contradicit. Gratias ago diuiti, quod quos odit iam reos facere contentus est. Non ambulabis, inquid, eadem uia, non calcabis uestigia mea, non offeres delicatis oculis sordidam uestem, non flebis inuito me, non tacebis. perieramus si hic magistratus esset. Quod sordidatus fui, luctus est; quod fleui, pietatis; quod non accusaui, timoris; quod repulsus est, uestrum est. Honores patre meo uiuo numquam petiuit. Vitium me meum sequitur: taceo. utinam hoc uitium habuisset et pater! Quando uobis non sordidati sumus? Accusa, inquit, pauper diuitem. ambulare mihi arbitrio meo non licet. Accusa, inquit, reum perage, perora. quis accusare sic loquentem potest? Cur, inquid, me sequeris? aliud ergo pauperes iter, aliud diuites habent? Quisquis percussor ruit quasi diues spolia contempsit. Mortuo patre meo — metuo enim ne quis se laedi putet, si dixero occisum. Sordidatus es, inquid, fles. Quid aliud facere possum occisi pauperis filius? Quid accusanti fecisset qui persequitur tacentem? Quare, inquid, sequeris me? ut aliquando mei miserearis, ut desinas adflictam domum persequi. Eum accusatorem habeo qui se reum non esse miratur. “Cur non agis?” quia adeo non metuis, ut cogas. Sordidatus sum. Quod reo licet, lugenti non licet? an ne lugebo quidem quem uindicare non possum? Non erat in illo praeda quam grassator adpeteret; erat summa uirtus, contumax aduersus fastidium diuitiarum innocentia: haec ab inimico petita sunt spolia. Quis caedem machinatus est?scire non possum; quod dissimulari non potest scio, quis optauerit. et tu diues inimicus es et ille inspoliatus inuentus est: non est cur accusem, sed est cur suspicer. Pars altera. Vt scias te inuidiam mihi facere, cum dixissem: “accusa me,” non negasti, sed respondisti: accusabo cum potero.Viro forti praemium. si plures erunt, iudicio contendant. Pater et filius fortiter fecerunt. petiit pater a filio ut sibi cederet; ille noluit. iudicio contenderunt; uicit patrem. petit praemio statuas patri. abdicatur. Quem optem nescio iudicii huius euentum, cum crimen meum sit uicisse. Patriae iudicium habeo, patris perdidi. Patrem in acie uidi, pugnaui cum exemplo. Iudicium uocat quo pater et filius spolia contulimus? Vici non filius patrem, .sed iuuenis senem. ego uici, sed omnes gratulati sunt patri. Cogitaui Horatium Etruscas acies corpore suo submouentem; cogitaui Decium qui nec ipse patri cessit. Pugnabam non tantum inperatori, sed etiam patri. Auidus sum gloriae: hoc si uitium est, paternum est. Pudeat, pater, si te uicit filius abdicandus. Ego praemium habeo, tu et praemium et uirum fortem. Virtutes nostrae silentio praeterissent; inlustratae sunt dum conferuntur. Iudicauerunt non quod erat, sed quod te malle credebant. Honor ad utrumque peruenit: alter praemium habet, alter accepit. Pars altera. Nolo habitare cum aduersario meo. non capit idem contubernium uictum et uirum fortem. Statuas, inquid, tibi posui. immo ne possem umquam uictum me obliuisci, ignominiam meam in aes incidisti.Dementiae sit actio. Bello ciuili quaedam uirum secuta est, cum in diuersa parte haberet patrem et fratrem. uictis partibus suis et occiso marito uenit ad patrem, a quo non recepta ait patri: quemadmodum uis tibi satis faciam? ille respondit: morere. suspendit se ante ianuam eius. accusatur pater a filio dementiae. contradicit. Sic sibi satis fieri ne uictor quidem uoluit. Nullum fuit in proscriptione mulieris caput. Inquinasti filiae sanguine penates. quamquam quid loquor penates, tamquam in domo perierit? Adlatum ad se Caesar Pompei caput fleuit; et hoc ille propter filiam fleuit. “Quemadmodum uis satis tibi faciam?” hoc ipso satis fecisse debuerat puella adeo et in maritum et in patrem pia, ut alterum usque in mortem secuta sit, alteri etiam morte satis fecerit. Periculose offendo patrem qui nescit ignoscere. “Morere.” quid aliud meruerat, si satis facere noluisset? Defendisti Ligarium, Cicero. quam leue iudicasti crimen de quo confessus es! Ante ipsum domus limen extincta est, ne dubitari posset, marito perisset an patri. Meruerat, inquid. accusas etiamnunc? et certe iam tibi satis factum est. Secutus est gener diuersas partes, uxor suas. Optima ciuilis belli defensio obliuio est. Morere, inquid. etiam quibus animaduertere in dampnatos necesse est, non dicunt: “occide,” non: “morere,” sed: “age lege;” crudelitatem imperii uerbo mitiore subducunt. Pars altera. Mores tuos patri debes adprobare, non patris regere. Multa debes dementiae signa colligere; non potes patrem propter uerba dampnare. Animaduertit Manlius in filium et in uictorem quidem; animaduertit Brutus in liberos non factos hostes, sed futuros. uide an sub his exemplis liceat patri fortius tantum loqui. Contumaciter rogauit et quemadmodum periit; nihil agnoui filiae, nihil uictae.