Non ira illa patris, sed calliditas fuit: unde redimeren non habebam, rogare in tam auara ciuitate neminem poteram, in qua ne filii quidem patres alunt; usus consilio sum sciens piratas non crudeles esse, sed auaros: feci ut desperarent posse redimi. an prudenter cogitauerim nescio; interim feliciter cogitaui. Excussa mens est ex quo uidi unum in arce filium, alterum in adulterio, tertium in parricidio, relictus solus, orbus, senex; qui color adprobandus est impetu; magna enim ui opus est, ut aliquis accusando se miserabilem faciat. Sparsum memini hominem inter scolasticos sanum, inter sanos scolasticum.Qui ter fortiter fecerit, militia uacet. Ter fortem pater in aciem quarto uolentem exire retinet; nolentem abdicat. Quod patriae superest patri uindico. O me filio pugnante iam lassum! Iam pro te nescio, quid etiam lex timet. Miraris si quod legi satis est, patri nimis est? Causa mihi abdicandi est ne sine filio uiuam. Abdicatio mea in potestate abdicati est. Optimus uirtutis finis est antequam deficias desinere. Lex quoque in ter uiro forti aut diffidit aut consulit. Pars altera. Certe abdicatis pugnare licet. Pudet me, ter uicti militant. Senator post sexagesimum et quintum annum in curiam uenire non cogitur nec uetatur. Quicquid honoris nomine datur, in utramque partem licet; alioqui desinit praemium esse cui necessitas iniungitur. Otium imperas animo non otioso. Tumultus exortus est; in me omnium ciuium diriguntur oculi et adhuc, uerum dicendum est, nihil mihi patria debet: numquam pugnaui nisi coactus. adhuc militia mea legis munus est. Athenienses abdicato uicerunt duce. Quantum interest! ille abdicationem uirtute deleuit, ego merui.