Adulterum cum adultera qui deprehenderit, dum utrumque corpus interficiat, sine fraude sit. Liceat adulterium in matre et filio uindicare. Vir fortis in bello manus perdidit. deprehendit adulterum cum uxore de qua filium adolescentem habebat; imperauit filio, ut occideret. non occidit; adulter effugit. abdicat filium. contradicit. Solus ego ex omnibus maritis nec dimisi adulteros nec occidi. Quis non putet aut me sine filio fuisse, aut filium sine manibus? Conceptus est iste — ex quo, sciemus cum adulteros deprehendero. Tunc primum sensi me manus perdidisse. In bello meas, domi etiam filii manus perdidi. tam frustra ad filium quam ad gladium cucurri. In bella non uenit et ante patriae quam patri negauit manus. Vsque eo pugnauit pro uobis, ut pro se non posset. Adolescens, quos dimisisti sequere. Non potui, inquit, matrem occidere. quo sis excusatior, adice et patrem. Pars altera. Alterum putaui parricidium matrem coram patre occidere. Non semper scelera nostri iuris sunt et truces quoque animos misericors natura debilitat. In tam inopinati flagitii spectaculo toto corpore stupui. Pater, tibi manus defuerunt, mihi omnia. Priusquam in mei memoriam reuerterer, exierunt. Maius erat scelus quod imperabas quam quod deprehenderas. Si quid exegeris maius uiribus meis, dicam: ignosce, non possum; ignoscit filio pater nauigationem recusanti, si non ferat mare, ignoscit non sequenti castra, si non potest, quamuis pater ipse militaris sit. Ipsam legem recita: “liceat marito, liceat et filio.” quare tam multos nominat, nisi quod putat esse aliquos qui non possint? Exierunt adulteri inter patrem debilem et filium stupentem.Rapta raptoris aut mortem aut indotatas nuptias optet. Vna nocte quidam duas rapuit. altera mortem optat, altera nuptias. Stupro accusatur, stupro defenditur; cum altera rapta litigat, alteram aduocat. Vindicate, patres; fortior publicae disciplinae seueritas surgat; iam binae rapiuntur. Coit populus uelut publico metu territus et uix credens duos fuisse raptores. Alteram iniuriae rapuit, alteram patrocinio. Perieras iam, raptor, nisi bis perire meruisses. Si te ante rapuisset et nuptias optasses, deinde hanc uitiasset antequam nuberes, negares illum iubente rapta debere mori? Nihil amplius raptori praestare potes quam ne tua lege pereat; contra alienam legem nullum ius habes. Tu raptori praestas ut illum ipsa non occidas; non potes praestare ne quis occidat. Pars altera. Inter pares sententias mitior uincat. Refer Virginiam, dic Lucretiam: plures tamen Sabinae sunt. Contumeliosum mihi erit te dignam uideri in cuius honorem homo occidatur, me dignam non uideri in cuius honorem seruetur.Captus a piratis scripsit de redemptione; non redimebatur. archipiratae filia iurare eum coegit ut duceret se uxorem, si dimissus esset. iurauit. relicto patre secuta est adolescentem. duxit illam; orba incidit; pater imperat ut archipiratae filiam dimittat et orbam ducat. nolentem abdicat. Bonae spei uxor, bonae spei nurus, quae amare potest et captiuum, odisse uel patrem. In carcere, inquit, ac tenebris iacebam. narra, obsecro, soceri beneficia. Puella non misericordia mota, sed libidine. Pars altera. Eo me loco non deseruit, in quem uenire etiam pater timuit. Vidisses membra uinculis pressa, macie retractos introrsus oculos, attritas catenis et inutiles manus: talem quis amare nisi misericors potest? In tot consulatibus Marius nihil habet clarius quam se auctorem. Pompeium si hereditariae extulissent imagines, nemo Magnum dixisset. Seruium regem tulit Roma. Quid tibi uidentur illi ab aratro qui paupertate sua beatam fecere rempublicam ? Non possumus una felices esse: quod solemus, una infelices erimus.Liberi parentes alant aut uinciantur. Quidam alterum fratrem tyrannum, alterum in adulterio deprehensum deprecante patre interfecit. a piratis captus scripsit patri de redemptione; pater piratis epistolam misit: si praecidissent illi manus, duplam pecuniam se daturum. piratae illum dimiserunt. pater in egestatem incidit, petit alimenta. negantem uult in uincla ducere. contradicit. “Si praecideritis:” si irasceris, scribe potius: “si occideritis.” Tyrannicida exitum tyranni rogo. non timeo ne quas manus piratae soluerunt, iudices alligent. Pro adultero filio rogas. quaerite nunc quomodo tyranni fiant. “Duplam dabo:” apparet, pro unico filio rogat; “duplam dabo:” alteram pro filio, alteram pro tyrannicida; “si manus praecideritis:” hoc nec adultero fecimus nec tyranno. Etiamnunc manus meas petis? Nega tuam esse epistolam; et habes argumentum: dic: ego rogare etiam pro adultero soleo. Remiserunt me reipublicae cum manibus, patri cum epistolis. Hoc nostro seculo ad fabulas deerat, ut narraretur aliquis solutus a piratis, alligatus a patre. Eius crudelitatis emtor cuius nec pirata uenditor. “Duplam dabo:” quid necesse est? potui uilius solui. “ut praecidatis manus:” obstipuere praedones et: indica, inquiunt, patri, non omnia piratas uendere. Qualem optem patrem nescio: diues debilitat, egens alligat; neutrum manibus meis expedit. Vbi est patrimonium quo tyrannos instruis, quo adulteros facis? Pars altera. Suscepi tria prodigia inter se et me furentia: unum qui patriam posset opprimere, alium qui fratrem uiolare, alium qui patrem. Lex haec scripta est pro malis patribus; nam boni etiam sine lege aluntur. Sciebam piratas non facturos nisi pecuniam accepissent; et si sperassent, utique praecidissent.