MONTANVS cum diceret illum locum: quamuis sceleratos parentes uelle tamen innocentes liberos suos esse, dixit: potest ista filiam ueneficam fingere, si potest facere; difficilius est liberos inquinare quam perdere. et illud: fauete saeculo, iudices, cum ingentia scelera ferat, ne etiam inmatura tulerit; fauete ut nullum scelus commissum sit nisi quod solet; fauete ut potius nouerca non desierit parricidium facere quam soror coeperit. Damnare illam potui, effugere non potui. Sero fecisti, nouerca: si hoc ante dixisses potuisti praeuaricationem pacisci; non recte cum damnareris animosa eras. recte nihil potes facere. Si qua est fides, accusator insidias reae timui; nusquam a sinu meo dimisi puellam, ipse omnes praegustaui cibos. incauta futuri mortalitas! postquam ad tortorem perduxi nouercam timere de filia desii.Omnes illo colore usi sunt, a nouerca nominatam filiam in dolorem patris. GALLIO plura dixit: fortasse, inquit, hanc nominauit ut ueros conscios celaret, fortasse ut, quia acerrume instabat accusator, hoc metu territus finem tormentis inponeret, fortasse et nimio dolore tormentorum stupefacta nesciit quid loqueretur. Nouissume dixit: fortasse in hoc, ut quae poenas uenefici dabat accusationis exigeret. Illum sensum adiecit: ex meis hoc adfectibus aestimo: tunc cum ira, cum odio furerem circumspiciebam omnis ultionis uias oblitus innocentiae; si proprios habuisset filios nouerca, occidissem. in hanc ipsam quotiens impetum facere uolui! set propter hoc a me tuta erat quod a matre non erat.