VOTIENI MONTANI. Mittis praeconem; adice illi omnia insignia: “hic puer matrem perdidit, fratres amisit, nouercam habet:” adfirmo tibi, non indicabit quisquis fauerit. Erras et uehementer erras: filios quos perdidisti non quaeris, quaeris quem non perdidisti. Vtra tandem iustior querela est? pater ab auo unum repetit, auus duos a patre. VIBI RVFI Raptor ille et inpotens dum moriuntur nepotes mei ad ianuam steti: plus habeo quod auo quam quod reo timendum sit.FVLVi Sparsi. Vnus perit, alter perit: totiens fortunam accusas, numquam nouercam. Facinus indignum! puer ad supplicium indicina patris quaeritur. Ad aegrotantem nepotem ueni, non sum admissus: haec uera uis fuit. ARGENTARI. “Puer quos conscios habuit?” nescio; domi non fui. Amissa filia uolui quem adoptare ex nepotibus, sed aiebam: quid necesse est? quotiens uidere uolam in domum ueniam, quotiens uolam domum abducam; agamus tamquam adfines: tres habes filios, diuidamus; et uide quam non inprobam diuisionem desiderem:ex tribus unum posco. Vtinam omnis quos perdidit quaereret! Blandi. Cum tradere uellem puerum nescio quis exclamauit: “puer, nunc peristi.” nihil uobis subtraham; quidni? praeconi quoque omnia indicaui. MENTONIS. Rapui nepotem, habeo;redderem, si pater quaereret. DIVISIO. MONTANVS VOTIENVS in has quaestiones diuisit: an in re uis sit. Nulla, inquit, uis est: quae arma, quam pugnam, quae uulnera habet ? Volo mihi describi comitatum istius tumultus: quae turba est unus puer et unus senex? Rapuisti, inquit, filium meum: immo nepotem suum sustulit, immo uenientem non potuit excludere. An si pro illo fuit fieri uim quoi facta dicitur, non teneatur qui fecit. Vis iniuriosa damnatur; solet enim esse et salutaris. cum latrones aliquem obsiderent, si perfodissem uillam et armata manu coniugem liberos eius rapuissem, accusari posset beneficium meum? Et medici alligant et corporibus nostris ut medeantur uim adferunt. An pro illo fuerit rapi. Hoc loco accusatio nouercae et insectatio patris tam patienter suos perdentis.GALLIO et illam quaestionem fecit et prius sumendam quaestionem putauit ex persona quam ex re: an cum auo nepotis nomine agi possit: non magis, inquit, quam cum patre fili nomine, non magis quam cum matre. habet sua iura natura et hoc inter auum patremque interest quod auo suos seruare licet, patri et occidere. Non potes, inquit, sic mecum agere tamquam cuni alieno, ut dicas: “quid tibi cum illo? qui es tu?” Cuius intestati filius tuus heres futurus est, quem dementem alligaturus est. Quaedam iura non lege, sed natura nobis adtributa. nepotem suum auus peccantem aliquid et inter pueriles iocos petulantius lasciuientem feriet nec iniuriarum quisquam cum illo aget.Et ultimam illam GALLIo fecit, cum tractasset illa: “licet mihi ut prosim uim facere,” deinde, “huic profuit:” an auo ignoscendum sit, cum pro nepote adfectu ablatus fecerit. Hoc loco tractauit quam indignum esset damnari illum ob hoc. LATRO duas ultumas quaestiones aliter posuit et plus conplexus est: etiamsi uim fecit, an tamen damnari non possit, si bono animo fecerit; an bono animo fecerit. ait enim et de animo fieri controuersiam auo et dicere patrem: non ut nepotem seruaret fecit, sed ut infamaret uxorem meam tamquam uenficam, me tamquam ueneficae emancipatum, quoi male liberi sui committerentur.Colore ergo Latro hoc eodem usus est pro patre, ut diceret ne uiua quidem uxore bene sibi cum socero conuenisse, mortua uero professas inimicitias illum gessisse secum. languente puero uenisse illum cum conuitio, cum uociferatione, nefaria et dicentem et auspicantem: auctores amicos fuisse ne admitteret hominem non ad officium nepotum sed ad inuidiam et contumeliam generi uenientem, qui ad sanos nepotes numquam dignatus esset accedere; medicos uero suasisse ne ueniret et puerum confunderet et impleret suspicionibus.SILONIS Pompei color fuit, ut Latroni uidebatur, qui controuersiae repugnaret; dixit enim uenisse auum ad inbecillum puerum. ad aegros non semper admitti, utique ad eos qui grauiter aegrotant; saepe et patrem non admissum; sic auo quoque intempestiue uenienti dictum: “nunc non potes;” statim cum conuitio abisse. in altero idem fecisse. Latro aiebat, hunc colorem optimum esse, si res ita esset, sed recipi non posse, quia ponatur: “non est admissus;”sub hoc themate intellegere nos non hoc illi dictum: “nunc non potes,” sed “ex toto non potes.” GALLIO utrumque miscuit et hoc colore, qui uideri potest alioqui thema euertere, apertius usus est. Dictum est, inquit, illi: “quiescit puer, paulum commorare; medici uetuerunt quemquam admitti.” scitis solere illos dicere: “nec si pater uenerit.” Protinus iste clamare coepit: “testor me non admitti,” et tantum non tabellis signatis denuntiare. Auum distuleram, accusatorem exclusi. Iterum, inquit, uenit cum conuitio: “iam unum occidistis, alterum occiditis.” Nihil est miserius quam ubi aliquoi ex miseria sua inuidia quaeritur. Non est admissus cum diceret se nepotem suum non uidere uelle sed inspicere. Sic egit: ueni, non ut istum accusarem, set ut me defenderem. GALLIO hoc colore usus est: non admisi auum quia dictum erat mihi hoc illum animo uenire, ut raperet.