Ex altera parte colorem hunc CESTIVS induxit: timuisse se de puero. nec frustra, inquit: duos occiderat nouerca. et ait: uellem ad uos nocentior uenirem reus, uellem tres rapere potuissem. ARGENTARIVS hoc colore usus est: rogatum a puero auum. negabat, inquit, posse se uiuere, si in illa relinqueretur domo. HISPANVS hoc colore usus est: affectu se ablatum. sustuli, inquit, nepotem meum; non potui satiari osculis, non potui ab illo tam cito distrahi. nolite mirari: post longum tempus illum uideram.ALBVCIVS hoc colore usus est ut diceret noluisse illum in tam infausta domo educari, ex qua duo iam fratres eius elati essent; ei qui postea decessit inter causas moriendi casum fratris fuisse. et seruauit hunc colorem, ne quid in nouercam, ne quid in patrem diceret; aiebat iustissimum futurum auum, si tantum defendere se uoluisset. Quid ergo? quare rapuisti? amabam; huic maxime ab initio animum meum addixeram. In domo uestra nihil praeter ipsam domum timui. Si apud me duo decessissent, ex domo illum mea transtulissem. MONTANVS VOTIENVSMARCELLVM MARCIVM aiebat sic narrasse: puer me secutus est. non criminor uobis illum; quidquid est meo potius quam illius periculo fiat: ego rapui. “Vbi est?” inquit. Viuit, saluus est: ueni et cum uoles aspice. “Redde, inquit,” † suo. Ego asper! age, monstrabo si uis quis ante me tibi filios abstulerit. VARIVS GEMINVS eundem sensum dixit: quae est ista aut tam sera pietas aut tam praepostera?quaerere tuos a tertio incipis. MONTANVS VOTIENVS, homo rarissumi etiamsi non emendatissimi ingeni, uitium suum quod in orationibus non euitat in scolasticis quoque euitare non potuit, sed in orationibus, quia laxatior est materia, minus earundem rerum adnotatur iteratio; in scolasticis si eadem sunt quae dicuntur, quia pauca sunt, notantur. Memini illum pro Galla Numisia apud centumuiros tirocinium ponere. Ex uncia heres erat patris sui Galla. obiciebatur illi ueneficium. dixit rem disertissumam et omnibus saeculis duraturam, qua nescio an quicquam melius in eiusmodi genere causarum dictum sit: uncia nec filiae debetur nec ueneficae. Non fuit contentus; adiecit: in paternis tabulis filiae locus aut suus debetur aut nullus. et nunc adiecit:relinquis nocenti nimium, innocenti parum. ne sic quidem satiare se potuit; adiecit: non potest filia tam anguste paternis tabulis adhaerere quas aut totas possidere debet aut totas perdere, et plura multo quae memoria non repeto; ex eis quaedam in orationem contulit et alia plura quam dixerat adiecit. Nihil non ex eis bellum est, si solum sit; nihil non rursus ex eis alteri obstat. Idem in hac declamatione fecisse eum memini. Erras, inquit, pater, et uehementer erras: quos perdidisti non quaeris, quem quaeris non perdidisti. deinde: puer iste si inuenitur perit. deinde: quisquis puero fauet ne inueniatur optet. deinde: puer nisi auum sequitur fratres secuturus est; desine quaerere quem si inueneris sic perdes, ut inuenire non possis. et deinde: rapuit istum auos ne raperet nouerca. et deinde: unum tantum pater ex liberis suis quaerit qui saluus est.GLYCON hunc sensum semel dixit et genere non corrupto: , . Habet hoc Montanus uitium: sententias suas repetendo corrumpit; dum non est contentus unam rem semel bene dicere efficit ne bene dixerit. et propter hoc et propter alia quibus orator potest poetae similis uideri solebat SCAVRVS Montanum inter oratores Ouidium uocare; nam et OVIDIVS nescit quod bene cessit relinquere. Ne multa referam quae Montaniana Scaurus uocabat, uno hoc contentus ero: cum Polyxene esset abducta, ut ad tumulum Achillis immolaretur, Hecuba dicit: cinis ipse sepulti In genus hoc pugnat. poterat hoc contentus esse; adiecit: tumulo quoque sensimus hostem. nec hoc contentus est; adiecit: Aeacidae fecunda fui. Aiebat autem Scaurus rem ueram: non minus magnam uirtutem esse scire dicere quam scire desinere.CESTI PII. Non est quod putetis has lacrimas aut filiae esse aut reae: fratrem flet. Non prodesset tibi, puella, ne hoc quidem quod te frater amauit, nisi mater odisset. Hoc me occidisti, nouerca, quod scisti consciam eligere poenae. Dixit: anteactam eius uitam excutiamus. FVLVI Sparsi. Nefaria mulier, filiae quoque nouerca, ne mori quidem potuit, nisi ut occideret. Inter gladiatores quoque uictoris condicio pessuma est cum moriente pugnantis. nullum magis aduersarium timeas quam qui uiuere non potest, occidere potest.VIBI GALLI. Concitatissuma est in morte rabies et desperatione ultima in furorem animus impellitur. quaedam ferae tela ipsa commordent et ad mortis auctorem per uulnera sua ruunt. abscisa missione gladiator quem armatus fugerat nudus insequitur. praecipitati non quod impulit tantum trahunt, sed quod occurrit, et naturali quodam deploratae mentis adfectu morientibus gratissimum est commori.