Placet, inquit, tibi rem iureiurando transigi? iura, set ego iusiurandum dabo: iura per patris cineres qui inconditi sunt, iura per patris memoriam; et executus est locum. quo perfecto surrexit L. Arruntius ex diuerso et ait: accipimus condicionem; iurabit. Clamabat Albucius: non detuli condicionem; schema dixi. Arruntius instabat. centumuiri rebus iam ultimis properabant. Albucius clamabat: ista ratione schemata de rerum natura tolluntur. Arruntius aiebat: tollantur; poterimus sine illis uiuere. Summa rei haec fuit: centumuiri dixerunt, dare ipsos secundum aduersarium Albucii, si iuraret; ille iurauit. Albucius non tulit hanc contumeliam, sed iuratus calumniam sibi inposuit numquam amplius in foro dicere. Erat enim homo summae probitatis qui nec facere iniuriam nec pati sciret.et solebat dicere: quid habeo quare in foro dicam, cum plures me domi audiant, quam quemquam in foro? cum uolo dico, quamdiu uolo; assum utri uolo. et quamuis non fateretur, delectabat illum in declamationibus quod schemata sine periculo dicebantur. Nec in scholasticis tamen effugere contumelias poterat Cestii, mordacissimi hominis. cum in quadam controuersia dixisset Albucius: quare calix si cecidit frangitur, spongia si cecidit, non frangitur? aiebat Cestius: ite ad illum cras; declamabit uobis quare turdi uolent, cucurbitae non uolent.Cum dixisset Albucius in illa de fratre qui fratrem parricidi damnatum in exarmata naue dimisit: imposuit fratrem in culleum ligneum, Cestius eandem dicturus, sic exposuit controuersiam: quidam fratrem domi a patre damnatum nouerca accusante, cum accepisset ad supplicium, imposuit in culleum ligneum. Ingens risus omnium secutus est. Sed nec ipsi bene cessit declamatio; paucas enim res bonas dixit. et cum a scholasticis non laudaretur, nemo, inquit, inponit hos in culleum ligneum, ut perueniant nescio quo terrarum, ubi calices franguntur, spongiae non franguntur? Video quid uelitis: sententias potius audire quam iocos. fiat: audite sententias in hac ipsa controuersia dictas.ALBVCI SILI. De fratre nec iudicare audeo nec loqui: uno nomine ei et gratias ago et gratulor, quod patrem seruare potuit mori iussus. Tanta tempestate confusus neque aestimare quicquam neque dispicere potui. Plura tibi crimina, pater, fortuna torquente, quam quae uideris ipse nosse, indicabo. Solutum mihi fratrem tradideris an alligatum nescio: quantum ad meum stuporem attinet, etiam fugere potuit; nec satis memineram, tale ministerium mihi pater an nouerca mandasset, ministerium an poenam esse uoluisset, uindictam an parricidium. Insui culleo fratrem iubes? non possum, pater. non ignoscis? an non credis? ego contendo ne te quidem posse, si quis tibi dixisset tyrannus: ueni, tuis manibus filium insue. in hoc opere potes oculis tuis, potes manibus uti? potes audire inclusi filii gemitum? si potes, timeo ne innocentem damnaueris; si non potes, quid frater in fratrem non posset, patrem testem dedi.Quid accusas quod inpunitatem fratri dederim, quom fato consilium meum uictum sit? a me frater ut uiueret non impetrauit, ut fugeret non impetrauit: nihil aliud impetrauit quam ut aliter quam in culleo moreretur. malam causam habeo, ut inter fratres. Vbi spes ? in gubernaculo ? nulla est. in remigio ? ne in hoc quidem est. in comite? nemo repertus est naufragi comes. in uelo? in artemone? omnia paene instrumenta circumcisa sunt, adminiculum spei nullum est. patri sum excusandus an fratri? De filio tuo hoc respondeo: quamdiu in patrio solo morari licet, ciuis est: proiectus in mare, quidquid post exilium et naufragium uel facit uel patitur ab omni foedere uitae communis abstractus, poenarum eius pars, non et nequitiae opus est. sed aliis querentibus te ipsum testem dabo, non esse piratam.Ego illi terrae, ego lucis conspectum, ego etiam mortis humanae facultatem abstuli; fortuna ipsa quae miserita eius est, nihil tamen illi praeter mare reliquit. “Moriendum est mihi, inquit; pater iussit: neque ego te deprecor ne moriar nec tibi licet non facere quod iussus es. inter patrem iratum et fratrem moriturum arbitrium pietati tuae necessarium suscipe: sanguinem meum patri refer, culleum mihi remitte; uolo mori, sed pura manu tua; hoc pietatis tuae munus ad inferos perferam, licuisse mihi per fratrem aliter quam parricidae mori.”Asini Pollionis. Aequas mihi praebete aures: dabo uobis etiam damnatum absoluendum. “Viuit, inquit, frater.” non credo. “seruauit, inquit, me.” fecisti ut crederem. Haec est summa rerum gestarum: in ea domo in qua facile parricidium creditum est, ego fratrem occidere non potui, frater patrem. “Quid mihi cum ista tabula? semel mori uolo.” Q. HATERI. Emicabant densis undique nubibus fulmina et terribili fragore horridae tempestates absconderant diem: imbres undique et omnia procellis saeuientia: expectat, inquam, parricidam mare. intumuerat subitis tempestatibus mare iustis quoque nauigiis horrendum. Fateor, fateor, dixi: fratrem tibi, si innocens est, Fortuna, conmendo. Inueni relictum etiam a naufragis nauigium fragmentum infelix et iam nauigaturis omen, quod si quis gubernator uidisset,