Seneca novato Senecae Melae filiis salutem.Instatis mihi cotidie de Albucio: non ultra uos differam, quamuis non audierim frequenter, cum per totum annum quinquies sexiensue populo diceret, et ad secretas exercitationes non multi inrumperent quos tamen gratiae suae paenitebat. Alius erat cum turbae se committebat, alius cum paucitate contentus erat. incipiebat enim sedens et si quando illum produxerat calor, exsurgere audebat. illa intempestiua in declamationibus eius philosophia sine modo tunc et sine fine euagabatur; raro totam controuersiam implebat: non posses dicere diuisionem esse, non posses declamationem; tamquam declamationi multum deerat, tamquam diuisioni multum supererat. Cum populo diceret omnes uires suas aduocabat et ideo non desinebat. Saepe declamante illo ter bucinauit, dum cupit in omni controuersia dicere non quidquid debet dici, sed quidquid potest. Argumentabatur moleste magis quam subtiliter: argumenta enim argumentis colligabat et quasi nihil esset satis firmum, omnes probationes probationibus aliis confirmabat.erat et illud in argumentatione uitium quod quaestionem non tamquam partem controuersiae, sed tamquam controuersiam implebat. Omnis quaestio suam propositionem habebat, suam exsecutionem, suos excessus, suas indignationes, epilogum quoque suum. Ita unam controuersiam exponebat, plures dicebat. Quid ergo? non omnis quaestio per numeros suos inplenda est? Quidni? sed tamquam accessio, non tamquam summa. nullum habile membrum est si corpori par est. Splendor orationis quantus nescio an in nullo alio fuerit. Non hexis magna, sed phrasis. dicebat enim citato et effuso cursu, sed praeparatus. Extemporalis illi facultas, ut adfirmabant qui propius norant, non deerat, sed putabat ipse sibi deesse. Sententiae quas optime Pollio Asinius albas uocabat, simplices, apertae, nihil occultum, nihil insperatum adferentes, sed uocales et splendidae.Adfectus efficaciter mouit, figurabat egregie, praeparabat suspiciose. nihil est autem tam inicum quam manifesta praeparatio: apparet enim subesse nescio quid mali. itaque moderatio est adhibenda, ut sit illa praeparatio, non cofessio. Locum beate implebat. non posses de inopia sermonis Latini queri, cum illum audires: tantum orationis cultae fluebat; numquam se torsit quomodo diceret, sed quid diceret. sufficiebat illi in quantum uoluerat explicandi uis; itaque ipse dicere solebat, cum uellet ostendere non haesitare se in electione uerborum: cum rem animus occupauit, uerba ambiunt. Inde aequalitatem in illo mirari non licebat. splendidissimus erat: idem res dicebat omnium sordidissimas, acetum et puleium et lanternas et psilothrum et spongias; nihil putabat esse quod dici in declamatione non posset.erat autem illa causa: timebat ne scolasticus uideretur. dum alterum uitium deuitat, incidebat in alterum nec uidebat nimium illum orationis suae splendorem his admixtis sordibus non defendi, sed inquinari: set hoc aequale omnium est, ut uitia sua excusare malint quam effugere. Albucius enim non quomodo non esset scolasticus quaerebat, sed quomodo non uideretur. nihil detrahebat ex superuacuo strepitu; haec sordida uerba ad patrocinium aliorum adferebat. Huc illi accedebat inconstantia iudicii: quem proxime dicentem commode audierat, imitari uolebat. Memini omnibus illum omissis rebus apud Fabianum philosophum tanto iuueniorem quam ipse erat, cum codicibus sedere;memini admiratione Hermagorae stupentem ad imitationem eius arescere. nulla erat fiducia ingenii sui et ideo adsidua mutatio; itaque dum genera dicendi transfert et modo exilis esse uolt nudisque rebus haerere, modo horridus et ualens potius quam cultus, modo breuis et concinnus, modo nimis se attollit, modo nimis se deprimit, ingenio suo inlusit et longe deterius senex dixit quam iuuenis dixerat; nihil enim ad profectum aetas ei proderat, cum semper studium eius esset nouum. Idiotismos est inter oratorias uirtutes res quae raro procedit: magno enim temperamento opus est et occasione quadam. hac uirtute uarie usus est: saepe illi bene cessit, saepe decidit. nec tamen mirum est si difficulter adprehenditur uitio tam uicina uirtus. Hoc nemo praestitit umquam Gallione nostro decentius.Iam adulescentulus cum declamaret, apte et conuenienter et decenter hoc genere utebatur; quod eo magis mirabar, quia tenera aetas refugit omne non tantum quod sordidum, sed quod sordido simile est. Raro Albucio respondebat fortuna, semper opinio: quamuis paenituisset audisse, libebat audire. tristis, sollicitus declamator et qui de dictione sua timeret, etiam cum dixisset: usque eo nullum tempus securum erat. Haec illum sollicitudo fugauit a foro et tantum unius figurae crudelis euentus. nam in quodam iudicio centumuirali, cum diceretur iurisiurandi condicio aliquando facta ab aduersario, induxit eiusmodi figuram qua illi omnia crimina regereret.