exclamauit Cestius: tu autem quousque? OTHO pater hoc colore usus est pro patre: dixit enim molestum fuisse imperatori, quod illum suffixum legati intuebantur; itaque, ut ab hoc illos spectaculo diiungeret et exoneraret uerecundiam suam id dixisse, quo audito festinarent. itaque dixisse illum non “caueant proditionem,” sed “cauete;” quasi ipsis legatis esset periculum, ne proderentur.Praeterquam quod in omni discrimine periculosa libertas est, meruit puella ut taceremus: misericors in nos, etiam antequam rogaremus, fuit. Inhumana libertas est, si uincimus aduersus iudicem. Non oportet tibi amplius quam semel licere optare. omnis nimia potentia saluberrime in breuitatem constringetur. qui potest condemnare, possit semel; qui potest occidere, possit semel; aut si qua iteratio recipi potest, in paenitentiam mortis recipienda est. Proponite uobis illam supplici faciem, carnificem, securim: iam hoc semel licere nimium est. “Exorata sum, condo gladium: irata sum, repeto optionem.”et non semel mori satius est? Occide iam non uitiatorem, sed uirum. PORCI LATRONIS. Periculosius est negare raptum quam commisisse? In hanc perturbationem adulescens perductus erat, ut ignoraret quid fecisset. non refugiebat tamen puellae nuptias; fauebat tantum sibi, ut innocens duceret. itaque nihil aliud petiit quam libertatem, ut honestius duceret. Ita apud uos, iudices, tutius est peccare quam erubescere ? Dignior poena erat, si id peccasset quod meminisse posset. Exsurge adulescens et sine ullo respectu pudoris ad pedes te puellae demitte; accedite et uos amici propinquique, et tu mater, ac pater. Quid est, puella? ecquid te horum lacrimae mouent? Non, inquit; ad illum magistratus ueniat. Non dissimulo: metuo te, puella, si nusquam rogari uis, nisi ubi occidere potes. Grauius punior nunc, cum me peccasse pudet, quam cum peccaui. Quae post iniuriam ignoscit, post misericordiam irascitur.CESTI PII. venit ad uos uestro beneficio retenturus puellae beneficium. optauit nuptias; neque adhuc sciebat, quam uerecundum maritum esset habitura. Vitiatorem dimisisti; uirum occides? Aiebat iudex: quid habes quod tam pertinaciter neges? nuptias optat. minus est ergo quod uitiauit quam quod negauit? Q. HATERI. “Non sum,” inquit, “optatura mortem, sed uolo mihi licere et mortem optare.” quam potestas ista delectat crudelis est. Blandi. Ergo nos iniuriam periculosius negauimus quam fecimus?IVNI GALLIONIS. Quadam nocte — quid dicam? iam non negare pudet. nox, uinum, error — quid irasceris puella? iam negare non audeo. Non diligenter causa mea acta est: dum nihil timetis, facilius me puellae credidistis. Confitendum est uitium nostrum: nos nuptiis moram fecimus. Siue adhuc esset uitiata siue non esset, uisa digna matrimonio quae hominem non posset occidere. Tibi consulebam, ne dicereris uitiatori nupta. si per te licuisset, honestiorem maritum habuisses. Tu negasti? o hominem inpudentem! ita tu non ante magistratus tribunal, in conspectu populi, in medio foro clamitasti: “ego uirginem rapui.” ? Neminem habere tam obsequentem maritum potes: hic iam nihil negabit.VARI GEMINI. Exponam uobis rerum ordinem sic tamquam ab eo didicerim, qui quid fecerit nescit. VIBI GALLI. Vbi estis qui dicebatis: nihil interest tua, confitere? confitetur quia honestius putasti raptori nubere. “Sit, inquit, mihi heres, si quis intra decem menses natus fuerit.” numquid negat? Surge adulescens, dic, “rapui, uitiaui;” incipe scire quod nescis: miraris si tibi non credit? multum est de quo timet.Pars altera. P. Asprenatis. Nescio utro iudicio aduersarius fuerit inprobior. priore id egit, ne quam omnino poenam stupri penderet; hoc id agit, ut ipse optet, ex duobus ab lege constitutis suppliciis utrum uelit pendere. fatetur enim se inpune habere maluisse quam ducere uxorem, uxorem ducere malle quam mori. antea legem uitiationis euertere conatus est, nunc transferre uolt: aduocatos rogat, non hoc illum liberaret metu, quod iudicis suae clementiam nouit. clamabat se innocentem esse: si quid peccasset, mori non recusare. aderat raptori populus nec quicquam magis suspectam faciebat uitiatae causam quam lenitas optionis. Si iam tibi de stupro tuo liquet, est quaedam proxima innocentiae uerecundia, praebere se legibus: tu uero ne meruisti quidem mortem illa infitiatione. ignorasti, an peccasses ? innocens esse uoluisti. causam habes: reuertere ad parentes, puella, quoniam quidem totiens iam rogas, quae rogari ipsa debueras.LARTO tres fecit quaestiones: an illa, interrogauit, optio iusta fuerit. Non fuit, inquit, iusta: non enim constabat te raptorem esse. Nihil refert, inquit, an negauerit. erat enim raptor, etiam si negabat, et ita iusta fuit optio. An si iniusta optio fuit, reuocari possit. Optio, inquit, semel puellae datur; immutabilis est, simul emissa est. Iudex quam tulit de reo tabellam reuocare non potest; quaesitor non mutabit pronuntiationem suam. nihil tam ciuile est, tam utile est, quam breuem potestatem esse quae magna est. si uolet et alteram optionem suam reuocare et deinde tertiam, numquam constabit quid futurum sit, cum illa quod optauerit possit sequenti semper optione rescindere. Tertiam fecit quaestionem: an si potest reuocari aliquando optio, nunc debeat. Hic defensio adulescentis quia negauit se uitiasse.