Triarii. Praesta Ciceroni quod propinqui Catilinae, quod amici Verris, quod clientes Clodii praestiterunt: proscriptum transi. Ne a mortuo quidem manus abstinet, lacerat occisum. Popilli, hoc parricidium tertium tuum est. Pompei SILONIS. Numquid magis exonerare te possum? praesta Ciceroni quod Antonius. CORNELI Hispani. Dic: Antoni, ego istud scelus facere possum: et patrem occidi. Securi erant amici Ciceronis postquam ad illum Popillius missus est. ARELLI FVSCI patris. Potuisti Ciceronem occidere? at quam nobis bene persuaserat Cicero parricidium te facere non posse! Occidisti tu Ciceronem loquentem: numquid, inquit, est aliquis ex tuis uerendus index? an nemo Ciceroni timendus est qui cum Popillio uenit? Q.HATERI. Qui modo Italiae umeris relatus est nunc sic a Popillio refertur? proposito in rostris capite Ciceronis, quamuis omnia metu tenerentur, gemitus tamen populi liber fuit. IVLI BASSI. “Proscriptus, inquit, erat Cicero.” pater certe tuus proscriptus non fuit. Blandi. Di manes Popilli senis et inultae te patris, Cicero, persecuntur animae, ut quem negasti parricidam sentias. Capitonis. Deduxi ad uos reum omnium quos terra sustinet nocentissimum, ingratum, inpium, percussorem, bis parricidam; nec tamen timeo; patroni uiderint: nemo a Popillio nisi post beneficium occiditur. Ne damnationem quidem istius despero; non enim a Cicerone defenditur. Timeo ne causae non satisfaciam. maior causa est occisum a Popillio Ciceronem queri quam fuit aliquando probare non occisum patrem.Ciceronem quisquam potuit occidere qui audiit? Minturnensis palus exulem Marium non hausit; Cimber etiam in capto uidit imperantem; praetor iter a conspectu exulis flexit; qui in crepidine uiderat Marium in sella figurauit. Non possumus de Popillio queri: eodem loco patronum habuit quo patrem. Cn. Pompeius terrarum marisque domitor Hortensi se clientem libenter professus est; et Hortensius bona Pompei, non Pompeium defenderat. Romulus, horum moenium conditor et sacratus caelo parens, non tantam urbem fecit quantam Cicero seruauit.Metellus Vestae extinxit incendium, Cicero Romae. glorietur deuicto Annibale Scipio, Pyrrho Fabricius, Antiocho alter Scipio, Perse Paulus, Spartaco Crassus, Sertorio et Mithridate Pompeius: nemo hostis Catilina propius accessit. Fertur adprensum coma caput et defluente sanguine hunc ipsum inquinat locum in quo pro Popillio dixerat. BVTEONIS. Quantae fuit eloquentiae! probauit ab eo non occisum patrem a quo occidi poterat etiam Cicero. MARVLLI. Si inimicus essem patronis, optarem ut reus absolueretur. Turpe iudico in ea ciuitate Ciceronem non defendi in qua defendi potuit etiam Popillius.Popillium pauci ex historicis tradiderunt interfectorem Ciceronis et hi quoque non parricidi reum a Cicerone defensum, sed in priuato iudicio: declamatoribus placuit parricidi reum fuisse. Sic autem eum accusant tamquam defendi non possit, cum adeo possit absolui, ut ne accusari quidem potuerit. Latroni non placebat illum sic accusari quomodo quidam accusauerunt: obicio tibi, quod occidisti hominem, quod ciuem, quod senatorem, quod consularem, quod Ciceronem, quod patronum tuum. hac enim ratione non adgrauari indignationem, sed fatigari. statim illo ueniendum est ad quod properat auditor; nam in reliquis adeo bonam causam habet Popillius, ut detracto eo quod patronum occidit, nihil negoti habiturus sit; patrocinium eius est ciuilis belli necessitas. itaque nolo per illos reum gradus ducere quos potest totiens euadere. licuit enim in bello et ciuem et senatorem et consularem occidere, ne in hoc quidem crimen est quod Ciceronem, sed quod patronum. Naturale est autem, ut quod in nullo patrono fieri oportuit, indignius sit factum in Cicerone patrono.Latro accusauit illum de moribus: primum quod sic uixisset, ut causam parricidi diceret; deinde quod patronum suum occidisset. et fecit has quaestiones: an non possit eo nomine accusari quo absolutus est. Si “quis, inquit, uolet hodie parricidi me postulare, non poterit. quomodo quod crimen obici non potest, puniri potest?” An in bello ciuili acta obici non possint. Honeste dixit cum hunc locum tractaret VARIVS GEMINVS: si illa, inquit, tempora in crimen uocas, dicis non de hominis, sed de reipublicae moribus. Si potest quod ciuili bello actum est obici, an hoc obici debeat. Hanc quaestionem in illa diuisit: an etiamsi necesse ei fuit facere, non sit tamen ignoscendum. ad quaedam enim nulla nos debet necessitas conpellere. Hoc loco Lateo dixit summis clamoribus: ita tu, Popilli, si Antonius iussisset, et patrem tuum occideres? Deinde an non fuerit illi necesse. Potuisti excusare te, potuisti praemittere aliquem ad Ciceronem, ut sciret et fugeret;