VARIVS GEMINVS ait: in hoc me dimisit, non quia me uolebat saluum esse, sed ad patrocinium suum, ut quia non nunc occiderat, uideretur nec ante uoluisse. Latro dixit: quis porro me uno miserior est qui uitam parricidae debeo? Diocles CARYSTIVS elegantem sensum in prooemio posuit pro adulescente, cum diceret causas se abdicationis non inuenire, luxuriae se occasionem non habuisse, parricidium sibi non obici, etiam contrario se nomine laborare: fortasse, inquit, queritur, quod captum non redemerim. adiecit: . et cum tractaret in ultima parte debere patrem etiam uitia liberorum ferre, utique in unico, adiecit: . ARTEMO in descriptione tempestatis laudatus est et belle accessit ad eam: . et cum de ipso nauigio diceret, pulchre coepit: . et ultimam descriptionis sententiam proposuit: . et ad partem narrationis eleganter transiit: . GLYCON dixit: .Soleo dicere uobis CESTIVM Latinorum uerborum inopia hominem Graecum laborasse, sensibus abundasse: itaque quotiens laetius aliquid describere ausus est, totiens substitit, utique cum se ad imitationem magni alicuius ingeni direxerat, sicut in hac controuersia fecit. nam in narratione, cum fratrem traditum sibi describeret, placuit sibi in hac explicatione una et infelici: nox erat concubia et omnia, iudices, canentia sub sideribus muta erant. MONTANVS IVLIVS qui comes fuit egregius poeta, aiebat illum imitari uoluisse VERGILL descriptionem: Nox erat et terras animalia fessa per omnis Alituum pecudumque genus sopor altus habebat. At Vergilio imitationem bene cessisse, qui illos optimos uersus VARRONIS expressisset in melius: Desierant latrare canes urbesque silebant; Omnia noctis erant placida composta quiete. Solebat OVIDIVS de his uersibus dicere, fieri potuisse longe meliores, si secundi uersus ultima pars abscideretur et sic desineret: Omnia noctis erant. Varro quem uoluit sensum optime explicuit, Ouidius in illius uersu suum sensum inuenit: aliut enim intercisus uersus significaturus est, aliut totus significat.Si accusasset Cicero Popillium, uiueret. Occidit Ciceronem Popillius: puto iam creditis occisum ab isto patrem. Vt uno ictu pereat tantum dabo: pro Cicerone sic liceat pacisci ? GAVI Sabini. Quod unum potuimus effecimus, ut ueniret tempus quo Popillius Ciceronem desideraret. “Popilli, potes,” inquit, “Ciceronem occidere; potes uel patrem.” Porci Latronis. Prorsus occisurus Ciceronem debebat incipere a patre. “Antonius, inquit, me iussit.” Non pudet te, Popilli? imperator te tuus credidit posse parricidium facere. Abscidit caput, amputauit manum, effecit ut minimum in illo esset crimen quod Ciceronem occidit. Facinus indignum! felicissime licet cedat actio, id solum proficiemus, ut qui Ciceronem occidit tantum erubescat.Pro di boni! occisum Ciceronem malos mores uoco. ALBVCI SILI. Caedit ceruices tanti uiri et umero tenus recisum amputat caput. I nunc et nega te parricidam. hoc unum tamen feliciter fecisti, quod ante occidisti patrem quam Ciceronem. Facilius pro parricida iudices mouit quam pro se clientem. Ad uos hoc, patroni, exemplum pertinet: nullos magis odit Popillius quam quibus plurimum debet. Vbicunque estis, iudices, qui in istum reum sederatis, ecquid poenitet absoluisse? ARGENTARI. Impius est, ingratus est; audeo dicere, parricida est: sensit qui defenderat. Respice forum: hic sub Cicerone sedisti; respice rostra: hic supra Ciceronem stetisti. Quantum eloquentia tua, Cicero, potuit! Popillius de moribus reus est. Abscidit ceruices loquentis: haec est absoluti clientis post longum tempus salutatio. Parce iam, quaeso, Popilli: nihil tibi nisi occidendum Ciceronem mandauit Antonius. Duo fecit parricidia quorum alterum audistis, alterum uidistis.CESTI PII. Si dixero: adulescentia turpis est, infamis pueritia, respondebit: iam ista Cicero defendit. Non pudet, Popilli? accusator tuus uiuit. “Quid tam commune quam spiritus uiuis, terra mortuis, mare fluctuantibus, litus eiectis?” Parricida, sic etiam tu perisses. FVLVI Sparsi. Non credidisset Popillium fecisse Antonius, nisi in mentem illi uenisset illum et parricidium fecisse. Facinus indignum! a me defenditur Cicero, cum Popillium Cicero defenderit. MENTONIS. Non magis quisquam alius occidere Ciceronem potuit praeter Popillium, quam nemo Popillium praeter Ciceronem defendere. parricidam quem uiuos negarat Cicero occisus ostendit. Fortunam Ciceronis! Antonius illum proscripsit qui accusatus est, Popillius occidit qui defensus est. Si damnatus esses, carnifex te culleo tum insuisset. Video quid respondeat: non credet Antonius occisum Ciceronem a Popillio, nisi ei signum attulerit.