fecit ergo has quaestiones Geminus et quibus idem placuit: an abdicari non debeat etiamsi nocentem fratrem non occidit. hic dixit: non licuit, non debui, non potui. An si innocentem non occiderit. bellam rem hoc loco Geminus dixit, cum coepisset per omnis numeros fratrem tamquam reum defendere: dicet, inquit, aliquis: “tam sero defendis?” non potui citius: hodie primum res in forum delata est. Nouissime: an etiam nocentem satis punierit.De colore inter maximos et oratores et declamatores disputatum est utrumne aliquid deberet dici in nouercam an nihil. PASSIENVS et ALBVCIVS et praeter oratores magna nouorum rhetorum manus in hanc partem transierunt; fuerunt et qui in nouercam inueherentur; fuerunt et illi qui non quidem palam dicerent, sed per suspiciones et figuras, quam rem non probabat Passienus et aiebat minus uerecundum esse aut tolerabile infamare nouercam quam accusare. Quidam principia tantum habuerunt in sua potestate, deinde ablati sunt impetu. excusatius est autem in malum colorem incidere quam transire. Latro illum introduxit colorem rectum in narratione, quo per totam actionem usus est: non potui occidere. et cum descripsisset ingenti spiritu titubantem et inter cogitationem fratris occidendi concidentem, dixit: nouerca, aliut quaere in priuignum tuum crimen; hic parricidium non potest facere.CESTIVS colore alio usus est. Transiebamus, inquit, secundum matris sepulcrum. inuocare coepit manes eius. motus sum. et puerili sensu colorem transcucurrit: quid facerem? inquit: occidere pater iubebat, mater uetabat. et cum colore dixit: haec mecum cogitaui: non est imperatum ut manu occiderem, non ut laqueo, non ut mari; eligere supplici genus liberum est. FVSCVS ARELLIVS hoc colore usus est: temptari me putaui a patre; uno, inquam, supplicio alterum filium punire, alterum experiri uolt. ALBVCIVS in argumentis plura posuit et omnes fere colores contrectauit. In narratione hoc colore usus est et dixit: hoc unum mihi praesta beneficium: sine me non tamquam parricidam mori.ARGENTARIVS non tamquam frater esset huius consili inuentor, dixit: cogitaui quid facerem; tandem inueni quomodo parricidium uindicarem sine parricidio. PASSIENVS hoc colore usus est: non putaui patrem uelle utique occidi filium. uidebatur mihi omnia misericordiae praeparasse: quod domi cognouerat, quod inter suos. fratri, inquam, tradidit: age si parcere uoluisset, cui tradidisset? Pollio ASINIVS dixit in nouercam; itaque illo colore usus est: cogitaui mecum quid liceret, quid oporteret. Si tantum, inquam, nefas commissum est, nullae meae partes sunt ad expiandum saeculum; triumuiris opus est, comitio, carnifice. tanti sceleris non magis priuatum potest esse supplicium quam iudicium. MARCELLVS dixit: ita si iste parricidium fecit, ideo et ego faciam? et illam quam supra sententiam retuli: habes, inquam, frater.VARIVS GEMINVS et ipse dixit: nolui occidere. egregie, inquam, nouerca inter priuignos diuisit odium; aliter alium adgressa est: alteri parricidium obicit, alteri mandat. Et hac illum figura defendit in narratione: interrogaui fratrem: aput quem praetorem causam dixisti? “apud nullum,” inquit. quis accusator fuit? “nemo.” quis testis ? immo qui testes ? uni enim etiam de minore scelere non creditur. “nemo,” inquit. quis de te pronuntiauit? “nemo. Quid porro?” inquit, “ego si reus fuissem, ad te non misissem?” SEPVLLIVS BASSVS hoc colore usus est: non habui parricidae instrumenta, non culleum, non serpentes: parricidam tamen in maria proieci.HISPANVS duro colore usus est: hoc, inquit, supplicium tamquam grauius elegi. Quid? iste, inquam, insuetur et statim omnem sensum supplici effugiet? immo sollicitus pendeat et, quod ne insuti quidem parricidae patiuntur, ipse poenam suam spectet; nihil speret, timeat omnia. peius debet quam ceteri parricidae mori: a patre damnatus est. et hoc colore per totam declamationem usus est, ut diceret hoc se tamquam grauius elegisse. Displicebat color hic prudentibus. quam enim spem habet absolutionis, si nec paruit nec pepercit? HATERIVS hoc colore usus est: diu mecum disputaui. parricida est quem non testis protrahit, non iudex coarguit? quid ergo? innocens quem condemnat pater? inuenioque poenam simillimam reo, mersam non tamen ex toto perditam ratem, quae uel punire fratrem posset uel absoluere.TRIARIVS et ipse quasi sententiam de fratre ferri uoluisset egit et dixit: tandem ad caelum manibus leuatis, “quidquid est,” inquam, “quod terris imperat, quod regnat profundo, quidquid est quod ex sublimi res spectat humanas, inuoco: damnatus alto committitur; di, iudicate post patrem!” Haec sententia dicebatur ex Graeco translata, sed Graeca corruptior est: . A parte patris, quod ab archipirata dimissus est, sic CESTIVS: poenam, inquit, putauit mihi hanc esse morte grauiorem. Et sic posuit in narratione: rogabam ut occideret; non impetraui.