isti tam censorio adultero non mater est? non soror? non propinqua? an nulla earum pudica est? idcirco scilicet cum tantis diuitiis peregrinas urbes in honorem pudicitiae incognitae perambulat. Illic ubi natus est nulla pudica erat; atque illic ubi negotiatus, quia nulla non prostituta erat, uacuo testamento pudica heres per errorem quaesita est. Ego adulteram arguo, qui in matrimonium recepi, qui communis ex ista liberos precatus sum, qui pudicam libentissime crederem. Adeone iam ad omnem patientiam saeculum nos dabit, ut aduersus querimoniam uiri uxor alieno teste defendatur? at hercules aduersus externorum quidem opiniones speciosissimum patrocinium erat: ego uiro placeo.at ego, si hunc iam morem scribendi recipitis, in conspectu uestro ita scribam: “uxor mea heres esto quod peregrinante me adamata est, quod heres ab adulescente alieno ac libidinoso relicta est, quod tam infamem hereditatem adiit.” a duobus uos testamentis in consilium mitto: utrum secuturi estis? quo ab adultero absoluitur, an quo damnatur a uiro? Vnus pudicitiae fructus est pudicam credi, et aduersus omnes inlecebras atque omnia delenimenta muliebribus ingeniis est ueluti solum firmamentum in nullam incidisse fabulam. nouum fortasse non in omnium existimationem occurrere et horrendum † multa deinde ab uariae daturis experimenta. femina quidam unum pudicita equus est atqui curandus est, esse ad uideri pudicam.