CESTI PII. Subito infelicis nuptias tyrannus oppressit. Trahebantur matronae, rapiebantur uirgines; nihil tutum erat; nulli feliciores tunc uidebantur quam qui liberos non habebant. quaedam itaque elisere conceptos, quaedam fecunditatem suam moratae sunt. Quod ad hanc pertinet, agisne Fortunae gratias, quod illo tempore nihil peperit? Tyrannus suspicatus est nescio quid istum de tyrannicidio cogitare, siue isti aliquid excidit, siue magna consilia non bene uoltus texit. utique de uxoris garrulitate queri non potes, cum scias quemadmodum taceat. Misit satellites: “attrahite,” inquit, “uxorem et,” adiecit, “si quos filios habet.”Veniunt in domum crudelissimi carnifices in quorum uultibus tormenta erant: iactatur misera inter satellitum manus et toto itinere non ducitur, sed trahitur. Hanc aliquis etiamsi torta non sit mirabitur non peperisse, cum cogitauerit iste de tyrannicidio ? audacter iam consilium indicamus; iam enim, puto, licet. Nupsit isti propter liberos, sed infelices nuptias cito tyrannus oppressit; hoc publicum diuortium fuit. Rapitur in arcem mulier, inter satellitum manus uexatur atque distrahitur. hanc aliquis, etiamsi non torqueatur, non parere miretur? Exposita in eculeum saepius ad absentem uirum respexit quam ad praesentem tyrannum. Quam multas matres audiui illo tempore: quidnam uolui quae peperi?ARELLI FVSCI. Explicantur crudelitatis aduersus infelicem feminam adparatus et illa instrumenta uirorum quoque animos ipso uisu frangentia ad excutiendam muliebris pectoris conscientiam proponuntur; instat ante denuntiationibus quam tormentis tyrannus et minando torquet: tacet. uidet intentum tyranni uultum, uidet oculos minaces: et tacet. plus tibi praestare non potuit si de te liberos sustulisset. flagellis caeduntur artus, uerberibus corpus abrumpitur exprimunturque ipsis uitalibus cruores: tacet. an sit tibi ista datura liberos nescio; tyrannicidium dedit. Ita tu, mulier, non uis parere ? delicata es, cruciatus puerperi times. Fremebat indignatione captae ciuitatis maritus et consilio suo et uxoris adiutorio fortior: quomodo occidam tyrannum? quae pars accedenti maxime uacat? ubi custodiae cessant? ubi natura loci minore munimento uirtutem non summouet? Sic uir et uxor noctes exercebant: miraris si transiit quinquennium inter uxorem tortam, occupatum uirum? Saeuiebat etiamnunc tyrannus; torquebantur in conspectu maritorum uxores; paenitebat matres fecunditatis suae.Hisponis Romani. In quid desiderabas liberos? ut sint quibus relinquas patrimonium? ingrate, ita tu hac salua heredem non habes ? Nullum tormenti genus omisit; omnia membra laniata, in omnes partes conuolsa sunt, scissum corpus flagellis, igne exustum, conuulsum tormentis. ignoscetis puto mulierculae si dixero: fessa est. Hispani CORNELI. Cunctabatur ille nec ullis adhortationibus in tyrannicidium poterat inpelli. prorsus cum uxorem uidisses, posses timenti ignoscere. Adsidue tormenta uariantur; accenduntur extincti ignes; tortor uocatur, sub quo mariti uxores prodiderant. pacisci me tecum puta: ut taceam, donas quinquennium ? Quid gloriaris, tamquam non facilius sit occidere tyrannum quam sustinere? Duplici beneficio uxoris suae obligatus est: et quod non est occisus et quod occidit. Fastidit sterilem qui fecit. IVNI GALLIONIS.Instabat tyrannus: torque: illa pars etiam potest; subice ignes: in illa parte iam exaruit cruor; seca, uerbera, oculos lancina, fac iam ne uiro placeat matrix. PAPIRI FABIANI. Describam nunc ego cruciatus et miseram corporis patientiam inter tyrannica tormenta saeuientia: extincti sanguine refouebantur ignes; in hoc desinebatur torqueri aliquando, ut saepius posset. Exquisita uerbera, lamnae, eculeus, quidquid antiqua saeuitia inuenerat, quidquid et noua adiecerat— quid amplius dicam? et tyrannus torquebat et cum de tyrannicidio quaereret. 0 nos felices! quod nullis hausta puerperiis fuit, tacuit. tunc silentio tyrannicidium fecit, certe tyrannicidam. Conuolsis laceratisque membris nec adhuc sufficientibus non dimissa est ex arce,sed proiecta. Quid est quare uxorem dimiseris? numquid premit censum onerosa sumptibus et ut seculi mos est, in deterius luxu fluente muliebris ambitio certamine mutuo usque in publica damna priuatis insanit? numquid gemmas et ex alieno littore petitos lapillos et aurum uestemque nihil in matrona tecturam concupiuit? si talis esset, facile illam corrupisset tyrannus. Expecta, potest parere; non respondet ad propositum nec ad certam diem fecunditas; sui iuris rerum natura est nec ad leges humanas componitur: modo properat et uota praecurrit, modo lenta est et demoratur. expecta; pariet. Quid dicis: “non potest fieri?” quare? quod torta est. Imputat tibi quod publica est; imputat tibi quod torta est; imputat tibi quod sterilis est. IVLII BASSI. Aiebat tyrannus: ure, caede uentrem.