RVFI Vibii. Habendos esse liberos is quoque iudicat, qui non libentissime habet. Ego illos in friuola inuitaui nostra: qui illis meam promisi domum, suam eripiam? Quid faciam? si paruero abdicabor, si non paruero abdicabor. Patrem amo: haec est contumacia mea. diues filium non habet: me dabis? diues reduxerit suos: me recipies? ita non adoptari sed commodari recuso.CESTI PII. Accipe uitae meae testem, quod magni aestimas, diuitem cui placere difficile est. Vultis scire, quare patrem non relinquam? quia genuit me, quia educauit, quia abdicauit. Diu dubitaui ille amicum temptaret, an hic filium. “Abdico,” inquit. hoc pater uerus? quid ab eo qui adoptabit sperare possum? Narratio CESTI PII. Diues sustulit unum filium: non fuit contentus; quid enim erat diuiti unus? tres sustulit; poterat unum in adoptionem dare: abdicauit unum, alterum, tertium. iam nihil diuiti putatis superesse ? quartum abdicat.ARELLI FVSCI patris. Quisquis es auarus pecuniae custos immensique cultor soli: cum multa quaesieris, poterisne omnibus frui? Filium quaeris: ecce turba iuuenum sine patre. Impera quod uis: nauigabo, militabo, dummodo ubicunque fuero tuus sim. Nos pauperes sumus, qui habemus quod diuites rogent? unde talem patrem? non irasceris, nisi ut ames. Quid porro? ista patrimonia in quae male insani ruitis, gaudia dominorum an onera sunt? mille corruentium inter diuitias suas exempla referebas et inter illa ponebas et diuitis domum. Merito abdicasti, an inmerito? si inmerito abdicasti, odi patrem tot eicientem innocentes: si merito, odi domum tot facientem nocentes. Aliquid in domo locupleti non agendum agam. quae apud nos frugalitas est apud illos humilitas est. Petis iterum potius filios quam recipis.Colit etiamnunc in Capitolio casam uictor omnium gentium populus cuius tantam felicitatem nemo miratur; merito potens est: nempe ab eius origine est qui non reliquit patrem. Egredientem te certe domum redeuntemque comitabor nec nisi in limine deseram: ero in publico filius. Amo aeque pauperiem quam patrem: utrique consueui. non possum agere in domo diuitis filium. Si carum tibi seruum uenderes, quaereres numquid saeuus emptor esset. Vnam mehercule horam qua tibi irato satisfaciam ter pluris omni patrimonio puto. hoc solum omnium quod sic me amittere cupis, satis amare non possum. Quid faciam adoptatus? loquar de filiis eius bene?de abdicatione? Ego in domum uestram intrabo, tamquam ego uos eiecerim? ego ornamenta uestra occupabo, ut me si illic quid commisero, nec uester nec meus recipiat pater? Quid est quod aut negandum mihi aut excusandum sit? non insanissimum dispendiorum malum, non erubescendos amores neque luxuriantem habitum neque potatus obicis filio. haec si non potes, aliqua saltem ex commentariis amici tui describe: madentem unguentis externis, conuulneratum libidinibus, incedentem, ut feminis placeat, femina mollius et cetera quae morbi, non iudicis sunt.Abdicatio loquax est: quam te, paupertas, amo, si beneficio tuo innocens sum! accusatorem non habeo; immo, me miserum, etiam laudatorem habeo, et eum cui non omnes placent: hoc enim malo dicere quam cui omnes non placent. Non tibi per multos fulta liberos domus est neque turba lateri circumerrat nec multus intra limen heres est nec post me aliquem retineas. quamquam ne sic quidem debuisti dare, quom deos cum uotis patris uidisses certantis. etenim tutior aduersus fortunam est cui aliquid post damnum superest, et habemus exemplum, posse aliquem tres filios perdere. Ille Croesus inter reges opulentissimus, memento, pos terga uinctis manibus ductus est. Tu, Crasse, post euestigata illa fugitiuorum arma urbis Romanae diuitissimus, quid nunc? apud Parthos eges sepulcro quoque.† dicta praetereo milia corruentium inter diuitias suas exemplorum: non refero quoties in iis istam posueritis domum meliores perdentem diuitiis suis liberos? Hoc scio nostros fugisse maiores, hoc illum Aelium Tuberonem cuius paupertas uirtus fuit, hoc Fabricium Samnitium non accipientem munera, hoc ceteros patres nostros, quos apud aratra ipsa minantes pecora sua circumsteterunt lictores. Surgite, surgite, miserrimi iuuenes, et meum rogando patrem uestrum rogare discite.Blandi. Tres genuit, quattuor abdicat. “Abdico,” inquit. apparet unde uenias. Galli Vibii. Si quis me audit adoptari, iam putat abdicatum; si quis me audit abdicari, iam putat adoptatum. quare respondeo: ne auferam patri filium, filiis patrem. Nec tam uicino exemplo emendaris? qui abdicat suos, quaerit alienos. Nulla certa felicitas est: paulo ante ego diuitis filiis inuidebam, modo illi mihi. Laudat me pater cum abdicet, laudo ego patrem cum abdicer; haec una inter nos disputatio est: iste me dignum putat beato patre, ego me meo.