Seneca Nouato, Senecae, Melae filiis salutem.interrogate si qua uultis et sinite me ab istis iuuenalibus studiis ad senectutem meam reuerti. Fatebor uobis, iam res taedio est. primo libenter adsilui uelut optimam uitae meae partem mihi reducturus: deinde iam me pudet, tamquam diu non seriam rem agam. hoc habent scholasticorum studia: leuiter tacta delectant, contrectata et propius admota fastidio sunt. Sinite ergo me semel exhaurire memoriam meam et dimittite uel adactum iureiurando, quo adfirmem dixisse me quae sciui quaeque audiui quaeque ad hanc rem pertinere iudicaui.Pertinere autem ad rem non puto quomodo L. Magius gener T. Liui declamauerit, quamuis aliquo tempore suum populum habuerit, cum illum homines non in ipsius honorem laudarent, sed in soceri ferrent; quomodo L. Asprenas aut Quintilianus senex declamauerit: transeo istos quorum fama cum ipsis extincta est. De SCAVRO si me interrogatis, cum illum mecum audieritis, iniqui estis. Non noui quemquam cuius ingenio populus Romanus pertinacius ignouerit. Dicebat neglegenter: saepe causam in ipsis subselliis, saepe dum amicitur discebat; deinde litiganti similior quam agenti cupiebat euocare aliquam uocem aduersariorum et in altercationem peruenire: uires suas nouerat. Nihil erat illo uenustius, nihil paratius: genus dicendi antiquum, uerborum quoque non uulgarium grauitas, ipse uultus habitusque corporis mire ad auctoritatem oratoriam aptatus.Sed ex his omnibus sciri potest, non quantum oratorem praestaret ignauus Scaurus sed quantum desereret. Pleraeque actiones malae, in omnibus tamen aliquod magni neclectique ingeni uestigium extabat. raro aliqua actio bona, sed quam fortunae imputares. Eo illum longa immo perpetua desidia perduxerat ut nihil curare uellet, nihil posset. Orationes septem edidit quae deinde ex senatusconsulto combustae sunt. Bene cum illo ignis egerat, sed extant libelli qui cum fama eius pugnant, multo quidem solutiores ipsis actionibus; illas enim cum destitueret cura, calor adiuubat; hi caloris minus habent, neglegentiae non minus. Declamantem audiuimus et nouissime quidem M.' Lepido ita ut, quod difficillimum erat, sibi displiceret.De T. Labieno interrogatis ? declamauit non quidem populo, sed egregie. non admittebat populum et quia nondum haec consuetudo erat inducta et quia putabat turpe ac friuolae iactationis. adfectauit enim censorium supercilium, cum alius animo esset: magnus orator, qui multa impedimenta eluctatus ad famam ingeni confitentibus magis hominibus peruenerat quam uolentibus. summa egestas erat, summa infamia, summum odium. Magna autem debet esse eloquentia quae inuitis placeat et cum ingenia fauor hominum ostendat, fauor alat, quantam uim esse oportet quae inter obstantia erumpat? Nemo erat qui non cum homini omnia obiceret, ingenio multum tribueret.Color orationis antiquae, uigor nouae, cultus inter nostrum ac prius saeculum medius, ut illum posset utraque pars sibi uindicare. libertas tanta, ut libertatis nomen excederet et, quia passim ordines hominesque laniabat, Rabies uocaretur. animus inter uitia ingens et ad similitudinem ingeni sui uiolentus, qui Pompeianos spiritus nondum in tanta pace posuisset. In hoc primum excogitata est noua poena: effectum est enim per inimicos ut omnes eius libri comburerentur: res noua et inusitata supplicium de studiis sumi.Bono hercules publico ista in poenas ingeniorum uersa crudelitas post Ciceronem inuenta est: quid enim futurum fuit, si triumuiris libuisset et ingenium Ciceronis proscribere? Sunt di immortales lenti quidem sed certi uindices generis humani et magna exempla in caput inuenientium regerunt, ac iustissima patiendi uice quod quisque alieno excogitauit supplicio saepe expiat suo. Quae uos, dementissimi homines, tanta uecordia agitat? parum uidelicet in poenas notae crudelitatis it: conquiritis in uosmet ipsos noua quesbus pereatis et si quid ab omni patientia rerum natura subduxit, sicut ingenium memoriamque nominis, inuenitis quemadmodum reducatis ad eadem remcorporis mala. Facem studiis subdere et in monumenta disciplinarum animaduertere quanta et quam non contenta cetera materia saeuitia est! Di melius, quod eo saeculo ista ingeniorum supplicia coeperunt quo ingenia desierant! Eius qui hanc in scripta Labieni sententiam dixerat postea uiuentis adhuc scripta conbusta sunt; iam non malo exemplo quia suo. Non tulit hanc Labienus contumeliam nec superstes esse ingenio suo uoluit, sed in monimenta se maiorum suorum ferri iussit atque ita includi, ueritus scilicet ne ignis qui nomini suo subiectus erat corpori negaretur: non finiuit tantum se ipse, sed etiam sepeliuit.