Memini aliquando cum recitaret historiam, magnam partem illum libri conuoluisse et dixisse: haec quae transeo post mortem meam legentur. Quanta in illis libertas fuit quam etiam Labienus extimuit? CASSI SEVERI, hominis Labieno inuisissimi, belle dicta res ferebatur illo tempore quo libri Labieni ex senatus consulto comburebantur: nunc me, inquit, uiuum uri oportet qui illos edidici. Monstrabo bellum uobis libellum quem a Gallione uestro petatis. recitauit rescriptum Labieno pro Bathyllo Maecenatis, in quo suspicietis adulescentis animum illos dentes ad mordendum prouocantis.Nuncautem,puto,iam nihil solebatis audire, licet Mela meus contrahat frontem, multum habuit ingeni, nihil cordis: omnia usque ad ultimum tumorem perducta, ut non extra sanitatem sed extra naturam essent. Quis enim ferat hominem de siphonibus dicentem “caelo repluunt” et de sparsionibus “odoratos imbres” et in † cultum uiridium “caelatas siluas” et in picturam “nemora surgentia?” aut illud quod de subitis mortibus memini eum dicentem, cum uos me illo perduxissetis: “quidquid auium uolitat, quidquid piscium natat, quidquid ferarum discurrit nostris sepelitur uentribus. quaere nunc cur subito moriamur: mortibus uiuimus.”Non ergo, etiamsi iam manumissus erat, debuit de corio eius nobis satisfieri? nec sum ex iudicibus seuerissimis qui omnia ad exactam regulam derigam: multa donanda ingeniis puto; sed donanda uitia, non portenta sunt. Si qua tamen tolerabiliter dicta sunt non subtraham, licet non plura uideantur: uos subiciatis. OSCVS non incommode dixit, sed sibi ipse nocuit; nam dum nihil non schemate dicere cupit oratio eius non figurata erat sed praua. Itaque non inurbane PACATVS rhetor, cum illi Massiliae mane occurrisset, schemate illum salutauit: “poteram,” inquit, “dicere, aue Osce.” Ipse ab eloquentia multum aberat, natus ad contumelias omnium ingeniis inurendas. nulli non inpressit aliquid quod effugere non posset.Ille Passieno prima eius syllaba in Graecum mutata obscenum nomen inposuit, declamatori subtili sed arido; ille Sparso dixit scolam communem cum rhetore quodam habenti: tu potes controuersiam intellegere qui non intellegis te laterem lauare ? SPARSVS autem dicebat uiolenter, sed dure. Ad imitationem se Latronis derexerat nec tamen, umquam similis illi erat, nisi cum eadem diceret.utebatur suis uerbis, Latronis sententiis. Cum BASSO certamen illi fuit quem uos quoque audistis, homine diserto, cui demptam uelles quam consectabatur amaritudinem et simulationem actionis oratoriae. nihil est indecentius quam ubi scolasticus forum quod non nouit imitatur. Amabam itaque CAPITONEM cuius declamatio est de Popillio, quae misero Latroni subicitur: bona fide scholasticus erat, in his declamationibus quae bene illi cesserunt nulli non post primum tetradeum praeferendus.primum tetradeum quod faciam quaeritis? Latronis, Fusci, Cesti Albuci, Gallionis. hi quotiens conflixissent, penes Latronem gloria fuisset, penes Gallionem palma; reliquos ut uobis uidebitur conponite: ego uobis omnium feci potestatem. hos minus nobiles sinite in partem abire, PATERNVM et MODERATVM, FABIVM et si quis est nec clari nominis nec ignoti. Cum uobis ad satietatem uestram me praestiterim, permittite me mihi et aliquos quos non nostis ex sinu proferre, quibus quo minus ad famam peruenirent non ingenium defuit, sed locus.Bene declamauit GAVIVS SILO cui Caesar Augustus, cum frequenter causas agentem in Tarraconensi colonia audisset, plenum testimonium reddidit; dixit enim: “numquam audiui patrem familiae disertiorem.” at cum patrem familiae praeferret, oratorem subducebat: partem esse eloquentiae putabat eloquentiam abscondere. Solebat declamare studiose et TVRRINVS CLODIVS cuius filius fraterno uobis amore coniunctus est, adulescens summae eloquentiae futurus, nisi mallet exercere quantum habet quam consequi quantum potest.sed Turrinus pater multum uiribus dempserat, dum Apollodoreos sequitur ac summam legem dicendi sectam putat; tantum tamen superfuit illi uirium quantum ualeret, etiamsi ars abesset. sententias dicebat excitatas, insidiosas, aliquid petentis. Numquam non de colore Latroni controuersiam fecit. Latro numquam solebat disputare in conuiuio aut alio quam quo declamare poterat tempore. Dicebat quosdam esse colores prima facie duros, asperos: eos non posse nisi actione probari. negabat itaque ulli se placere posse nisi totum; nosse se et suas uires et illarum fiducia aliis metuenda et praerupta audere; multa se non persuadere iudici, sed auferre.TURINUS contra nihil probare nisi tutum; non quia inbecillus erat, sed quia circumspectus. causas nemo diligentius proposuit, nemo respondit paratius; et pecuniam itaque et dignitatem, quam primam in prouincia Hispania habuit, eloquentiae debuit. Natus quidem erat patre splendidissimo, auo diui Iulii hospite, sed ciuili bello adtenuatas domus nobilis uires excitauit et ita ad summam perduxit dignitatem, ut si quid illi defuit scias locum fuisse. Inde filius quoque eius, id est meus — numquam enim illum a uobis distinxi — habet in dicendo controuersiam paternam diligentiam, qua uires ingenii sui ex industria retundit. Hoc et in ipso genere uitae sequitur ad summa euasurus iuuenis nisi modicis contentus esset, et ideo dignus est cuius tam modestis cupiditatibus fortuna praestet fidem. Horum nomina non me a nimio fauore sed a certo posuisse iudicio scietis, cum sententias eorum retulero aut pares notissimorum auctorum sententiis aut praeferendas.