Pars altera. IVLI BASSI. Infelix futura est etiam uictoria mea: si non tenuero causam, fame moriar; si tenuero, hoc tantum consequar ne fame moriar. Duxi uxorem nimium fecundam: peperit mihi tria nescio quae prodigia uariis generibus inter se et me, iudices, furentia: alium qui patriam posset opprimere, alium qui fratrem uiolare, alium qui patrem. Testor, iudices, omnes ciues meos: una seruiuimus, nemo tyrannidem me uno sensit magis. argumentum habeo maximum quod uiuo: non pepercissetis mihi, si putassetis me partem tyranni. Dum inter se pugnant, uicit respublica. Reliqui duo, quia non poterant in nos, inter se tyrannidem exercuerunt. habebat iste nescio quam uxorem, quam in arce cognouerat. Si alligare te possem, proficiscentem alligassem.Non opus est tibi magna inpensa ad sustinendum patrem: magna omnia sunt tua mecum alimenta partire. nolo me tam bene alas quam ego te bene alui; nolo ignoscas mihi: quidquid passus es, quidquid timuisti, patiar: posce flagella, scinde rugas. ustus es? subice ignes et semimortuam hanc faciem, quae tantum in contumeliam suam spirat, quia extingui non potest exure. si parum est, fac quod ais ne piratas quidem fecisse, manus praecide. exhibeo tibi: hae sunt illae quae quidlibet scribunt. Vbi est gladius tuus? stringe. tyranno licuit uulnere mori; adulter uno ictu breuiter confectus est: pater te pro beneficio similem sortem rogo. ne tu quidem apud piratas famem timuisti. neminem tyrannus sic torsit.PORCI LATRONIS. Fili, nihil amplius quam famem deprecor; si tamen inexorabilis es, illud pro beneficio peto, ut aut tamquam adulter moriar aut tamquam tyrannus. Par erat utriusque fortuna illo tempore: ut tu alligatus eras, ego in senectute immobilis et uincto simillimus; tu in solitudine, et ego in omnium meorum solitudine; tu lucem non uidebas, ego etiam oderam. hoc unum inter nos interest, quod tu etiam a piratis cibum accepisti. Blandi. Deprecabar non pro adultero, sed pro domo, ne fratrem occideret, tyrannicidam inquinaret, patrem respergeret. roganti mihi et has interponenti manus paene praecidit. Haec sententia deridebatur a Latrone tanquam puerilis: hoc ei prouisum est, ut aliquem ex suis reliquisse uideatur quem non occiderit. VIBI RVFI. Hae nempe scripserunt epistolam manus: praebeo; praecide et ale. Pompei SILONIS. “Liberi parentes alant, aut uinciantur.” ad te legem meam transfero:licet alliges, sed alas. Divisio. Fere hac usi sunt diuisione: an lex causam nec patris nec filii aestimet, sed omnis pater an a filio alendus sit dixit legem hanc pro malis patribus scriptam esse, bonos etiam sine lege ali. Si non omnes alendi sunt, an hic alendus sit. Hanc quaestionem Latro in haec diuisit: an alendus sit, quod filium a piratis non redemit. hoc loco quaesiit, an non potuisset redimere, an noluisset; deinde: an alendus sit etiam si praecidi filii manus uoluit;nouissime: an praecidi uoluerit. Hispo ROMANIVS separatim quasi iuris quaestionem fecit: an qui non redemit filium, non possit ab eo alimenta petere. sed hoc utraque quaestio continet, ut aiebat GALLIO, et prior in qua quaeritur, an omnis pater alendus sit; dicitur enim: quid si quis filium excaecauerit? quid si quis non redemerit? et cum ad alteram quaestionem uentum est in qua quaeritur, an hic pater alendus sit, nihil aliud potest dici quare non alatur, quam quod non redemit, quam quod duplam promisit, ut manus praeciderentur. Graecorum improbam quaestionem satis erit in eiusmodi controuersiis semel aut iterum adnotare: an in tyrannicidam uti pater hac lege possit. quasi sacras et publicas manus esse, in quas sibi ne piratae quidem licere quicquam putent. nostri hoc genus quaestionis submouerunt.SILO POMPEIVS non eis tantum usus est quibus ceteri, cum diceret non debere hunc patrem ali, quod non redemisset filium et quod praecidi manus filio uoluisset, sed a priuatis causis transiit ad publicam causam; dixit enim non debere ali hominem perniciosum reipublicae, qui tyrannum filium habuisset, qui non occidisset, qui desideraret amissum, qui uindicaret; et negauit ullam aliam illi causam esse persequendi tyrannicidam nisi libertatem publicam, et descripsit mores hominis impii, cruenti, quia per liberos non posset, per piratas tyrannidem exercentis: quae ut liberius diceret, patronum filio dedit. Et illud in hac parte laudatum est a Silone declamante: coeperat hoc tractare, non debere ali tyranni patrem; omnibus fauentibus illum fame necandum; et cum diu pressisset illum tyranni patrem esse, adiecit: aude postulare ut illud tibi prosit, quod tyrannicidae pater es. BLANDVS hunc sensum cum postero die declamaret in ironiam uertit et, cum obiecisset quod tyranni pater esset, adiecit: nolite illum auersari;