Noui declamatores Graecis auctoribus adiecerunt primam illam quaestionem: an adoptatus abdicari possit. hac CESTIVS usus est. adiecit quaestionem GALLIO alteram: an si abdicari possit etiam adoptatus, ob id uitium quod antequam adoptaretur notum fuit adoptanti. haec autem ex aequitatis parte pendet et tractatio magis est quam quaestio. GALLIO quaestionem primam Latronis duplicauit sic: licuit mihi alere etiam te uetante; deinde non licuit non alere. In priore parte hoc uindicauit, non posse filium ob id abdicari quod esset suae potestatis; nulli autem interdici misericordia: quid si flere me uetes cum uidi hominem calamitosum? quid si uetes propter aliquod honestum factum periclitanti fauere? adfectus nostri in nostra potestate sunt. quaedam enim iura non scripta, sed omnibus scriptis certiora sunt: quamuis filius familiae sim, licet mihi et stipem porrigere mendico et humum cadaueri. iniquum est conlapsis manum non porrigere: commune hoc ius generis humani est. Nemo inuidiosum ius postulat quo alteri profuturus est.Latro illud uehementer pressit: non feci ratione, adfectu uictus sum. cum uidissem patrem egentem mens non constitit mihi; quid uetueris nescio. Hoc aiebat non esse tractandum tamquam quaestionem; esse tamen potentius quam ullam quaestionem. FVSCVS ARELLIVS pater hoc mouit in ultimo tamquam quaestionem: putaui te, quamuis uetares, nihilominus uelle ali fratrem: eo uultu uetabas aut mihi ita uidebaris. CESTIVS audacius; non fuit contentus dicere: “putaui uelle te” adiecit: “uoluisti et hodieque uis.” et sua figura dixit omnia propter quae uelle deberet. “quare ergo abdicas?puto, indignaris praereptum tibi officium.” LATRO colorem simplicem pro adulescente: habere non quo excuset sed quo glorietur. Non potui, inquit, sustinere illud durum spectaculum. offensam mihi putas tantum excidisse? mens excidit, non animus mihi constitit, non in ministerium sustinendi corporis suffecerunt pedes, oculi subita caligine obtorpuerunt: alioqui ego, si tunc meae mentis fuissem, expectassem dum rogarer? FVSCVS illum colorem introduxit, quo frequenter uti solebat, religionis: mouit, inquit, me natura, mouit pietas, mouit humanorum casuum tam manifesto approbata exemplo uarietas. stare ante oculos Fortuna uidebatur et dicere talia: hi sunt qui suos non alunt.ALBVCIVS hoc colore: accessit, inquit, ad me pater, nec summissis uerbis locutus est; non rogauit, set, quomodo agendum est cum filio, alere me iussit; recitauit legem, quam ego semper scriptam etiam patruo putaui. Et deinde dixit: praestiti non quantum patri praestare debui, set quantum uetanti subripere potui. BLANDVS colore diuerso: uenit subito deformis squalore, lacrimis. O graues, Fortuna, uices tuas! ille diues modo superbus rogauit alimenta, rogauit filium suum, rogauit abdicatum suum. interrogas quam diu rogauerit? ne di istud nefas patiantur ut diu rogauerit; diutius tamen quam tu. Quaeritis quid fecerim? quod solebam.SILO POMPEIVS hoc colore: mouit, inquit, me quod nihil suo iure, nihil pro potestate, quod tamquam patruus accessit. ego uero non expectaui uerba, non preces: complexus sum et osculatus sum patrem, dedi alimenta. hoc unum crudeliter feci, quod dixi fratrem dedisse: non alere sed exprobrare uisus sum. TRIARIVS hoc colore: timui, inquit, si non aluissem, ne abdicarer a patre; sciebam quomodo illi placuissem. ARGENTARIVS hoc colore: accessit, inquit, ad me pater obrutus sordibus, tremens deficientibus membris; rogauit alimenta. interrogo uos, iudices, quid me haec si fiant facere oporteat? nam istum non interrogo: scit quid facturus sim. num patiemini ut alteri patri faciam iniuriam, alteri inuidiam? Cum uetuisset me alimenta praestare, si qua est fides, non putaui illum ex animo uetare; lenocinatur, inquam, gloriae meae, ut uidear patrem etiam prohibitus aluisse.MARVLLVS nouo colore egit: cecidit in pedes meos senex squalidus barba capilloque. nouit, inquam, nescio qui iste misericordiam meam. adleuaui, cum. ignorarem quis esset: uultis repellam, quod pater est? CESTIVS hoc colore: haec mecum cogitaui: pater meus est; egentem uidet frater: non miseretur, non praestat alimenta; hoc est, inquam, non uult praeripere filio officium, scit in hac fortuna meorum has iam . meas esse partes. Hoc peccaui quod non ultro ad patrem accessi; sed aiebam: nolo huic quicquam amplius praestare quam illi praestiti: non expectaui donec patruus ad me ueniret, et nunc expectabo. Venit ad me pater: quid habui . facere? perducere illum ad patrem? non feci: merito irascitur. potuit enim si aluisset leuare