hae particulae prout sunt graves, acres, lentae, celeres, remissae, exultantes, proinde id, quod ex illis conficitur, aut severum aut luxuriosum aut quadratum aut solutum erit.quaedam etiam clausulae sunt claudae atque pendentes, si relinquantur, sed sequentibus suscipi ac sustineri solent, eoque facto vitium, quod erat ut fine, continuatione emendatur. non vult populus Romanus obsoletis criminibus accusari Verrem durum, si desinas; sed cum sit continuatum iis quae sequuntur, quanquam natura ipsa divisa sunt, nova postulat, inaudita desiderat, salvus est cursus.ut adeas, tantum dabis male cluderet, nam et interim versus pars ultima est; excipit ut cibum vestitumque introferre liceat, tantum; praeceps adhuc firmatur ac sustinetur ultimo nemo recusabat.versum ut oratione fieri multo foedissimum est totum, sed etiam ut parte deforme, utique si pars posterior ut clausula deprehendatur aut rursus prior ut ingressu. namque idem contra saepe etiam decet, quia et claudit interim optime prima pars versus, dum intra paucas syllabas, praecipue senarii atque octonarii.in Africa fuisse initium senarii est, primum pro Q. Ligario caput claudit; esse uideatur, iam nimis frequens, octonarium inchoat; talia sunt Demosthenis, et et totum paene principium. et ultima versuum initio conveniunt orationis:etsi vereor, iudices, et animadverti , iudices. sed initia initiis non convenient, ut T. Livius hexametri exordio coepit: facturusne operae pretium sim (nam ita edidit, estque melius, quam quo modo emendatur),nec clausulae clausulis, ut Cicero, quo me vertam, nescio, qui trimetri finis est. trimetrum et senarium promiscue dicere licet, sex enim pedes, tres percussiones habet. peius cludit finis hexametri, ut Brutus ut epistolis: neque illi malunt habere tutores aut defensores, quoniam causam sciunt placuisse Catoni.illi minus sunt notabiles, quia hoc genus sermoni proximum est. itaque et versus hi fere excidunt, quos Brutus ipso componendi durius studio saepissime facit, non raro Asinius, sed etiam Cicero nonnunquam, ut ut principio statim orationis ut Lucium Pisonem: pro di immortales, qui hic nunc illuxit dies?non minore autem cura vitandum est quidquid est quale apud Sallustium, falso queritur de natura sua. quamvis enim vincta sit, tamen soluta videri debet oratio. atqui Plato, diligentissimus compositionis, ut Timaeo prima statim parte vitare ista non potuit.nam et initium hexametri statim invenias, et Anacreontion protinus colon efficias, et si velis trimetron, et quod duobus pedibus et parte a Graecis dicitur, et haec omnia ut tribus versibus; et Thucydidi ex mollissimo rhythmorum genere excidit.sed quia omnem compositionem oratoriam constare pedibus dixi, aliqua de his quoque; quorum nomina quia varia traduntur, constituendum est, quo quemque appellemus. equidem Ciceronem sequar, (nam is eminentissimos Graecorum est secutus) excepto quod pes mihi tris syllabas non videtur excedere, quanquam ille paeane dochmioque, quorum prior ut quattuor, secundus ut quinque excurrit, utatur.nec tamen ipse dissimulat, quibusdam numeros videri non pedes; neque immerito; quidquid est enim supra tris syllabas, id est ex pluribus pedibus. ergo cum constent quattuor pedes binis, octo ternis, spondeum longis duabus, pyrrhichium, quem alii pariambum vocant, brevibus, iambum brevi longaque, huic contrarium e longa et brevi choreum, non ut alii trochaeum nominemus.ex iis vero, qui ternas syllabas habent, dactylum longa duabusque brevibus, huic temporibus parem, sed retro actum appellari constat anapaeston. media inter longas brevis faciet amphimacrum, sed frequentius eius nomen est creticus; longa inter breves, amphibrachyn huic contrarium.duabus longis brevem sequentibus bacchius, totidem longis brevem praecedentibus palimbacchius erit. tres breves trochaeum, quem tribrachyn dici volunt, qui choreo trochaei nomen imponunt; totidem longae molosson efficient.horum pedum nullus non ut orationem venit, sed quo quique sunt temporibus pleniores longisque syllabis magis stabiles, hoc graviorem faciunt orationem, breves celerem ac mobilem. utrumque locis utile; nam et illud, ubi opus est velocitate, tardum et segne, et hoc, ubi pondus exigitur, praeceps ac resultans merito damnetur.sit ut hoc quoque aliquid fortasse momenti, quod et longis longiores et brevibus sunt breviores syllabae, ut, quamvis neque plus duobus temporibus neque uno minus habere videantur, ideoque ut metris omnes breves longaeque inter se ipsae sint pares, lateat tamen nescio quid quod supersit aut desit. nam versuum propria condicio est, ideoque ut his quaedam etiam communes.