inde belligerare, pomeridiem, et illa Censori Catonis diee hanc, aeque m littera in e mollita. quae in veteribus libris reperta mutare imperiti solent, et dum librariorum insectari volunt inscientiam, suam confitentur.atqui eadem illa littera, quotiens ultima est et vocalem verbi sequentis ita contingit, ut ut eam transire possit, etiamsi scribitur, tamen parum exprimitur, ut multum ille et quantum erat, adeo ut paene cuiusdam novae litterae sonum reddat. neque enim eximitur, sed obscuratur et tantum ut hoc aliqua inter duas vocales velut nota est, ne ipsae coeant.videndum etiam, ne syllabae verbi prioris ultimae et primae sequentis sint eaedem; quod ne quis praecipi miretur, Ciceroni ut epistolis excidit, res mihi invisae visae sunt, Brute, et ut carmine, O fortunatam natam me Consule Romam. Etiam monosyllaba,si plura sunt, male continuabuntur, quia necesse est compositio multis clausulis concisa subsultet. ideoque etiam brevium verborum ac nominum vitanda continuatio et ex diverso quoque longorum; adfert enim quandam dicendi tarditatem. ilia quoque vitia sunt eiusdem loci, si cadentia similiter et similiter desinentia et eodem mode declinata multa iunguntur.ne verba quidem verbis aut nomina nominibus similiaque his continuari decet, cum virtutes etiam ipsae taedium pariant nisi gratia varietatis adiutae.membrorum incisorumque iunctura non ea modo est observanda quae verborum, quanquam et ut his extrema ac prima coeunt, sed plurimum refert compositionis, quae quibus anteponas. nam et vomens frustis esculentis gremium suum et totum tribunal implevit et contra (nam frequentius utar iisdem diversarum quoque rerum exemplis, quo sint magis familiaria) saxa atque solitudines voci respondent, bestiae saepe immanes cantu flectuntur atque consistent magis insurgebat, si verteretur; nam plus est saxa quam bestias commoveri, vicit tamen compositionis decor. sed transeamus ad numeros.omnis structura ac dimensio et copulatio vocum constat aut numeris (numeros accipi volo) aut , id est dimensione quadam. quod , etiamsi constat utrumque pedibus, habet tamen non simplicem differentiam.nam primum numeri spatio temporum constant, metra etiam ordine, ideoque alterum esse quantitatis videtur, alterum qualitatis. est aut par ut dactylicus,una enim syllaba longa par est duabus brevibus (est quidem vis eadem et aliis pedibus, sed nomen illud tenet; longam esse duorum temporum, brevem unius, etiam pueri sciunt) aut sescuplex ut paeonicus: is est ex longa et tribus brevibus, aut ex tribus brevibus et longa, vel alio quoquo modo ut tempora tria ad duo relata sescuplum faciant; aut duplex, ut iambus (nam est ex brevi et longa) quique est ei contrarius.sunt hi et metrici pedes, sed hoc interest, quod rhythmo indifferens, dactylicusne ille priores habeat breves an sequentes; tempus enim solum metitur, ut a sublatione ad positionem idem spatii sit. proinde alia dimensio est versuum; pro dactylico poni non poterit anapaestus aut spondeus, nec paean eadem ratione brevibus incipiet ac desinet.neque solum alium pro alio pedem metrorum ratio non recipit, sed ne dactylum quidem aut forte spondeum alterum pro altero. itaque si quinque continuos dactylos, ut sunt ut illo panditur interea domus omnipotentis Olympi confundas, solveris versum.sunt et illa discrimina, quod rhythmis libera spatia, metris finita sunt, et his certae clausulae, illi, quomodo coeperant, currunt usque ad id est transitum ad aliud rhythmi genus, et quod metrum ut verbis modo, rhythmos etiam ut corporis motu est.inania quoque tempora rhythmi facilius accipient, quanquam haec et ut metris accidunt. maior tamen illic licentia est, ubi tempora etiam animo metiuntur et pedum et digitorum ictu, et intervalla signant quibusdam notis atque aestimant, quot breves illud spatium habeat; inde deinceps longiores fiunt percussiones; nam tempus est unum.in compositione orationis certior et magis omnibus aperta servari debet dimensio. est igitur ut pedibus et metricis quidem pedibus, qui adeo reperiuntur ut oratione, ut ut ea frequenter non sentientibus nobis omnium generum excidant versus; et contra nihil non, quod est prosa scriptum, redigi possit ut quaedam versiculorum genera vel ut membra, sicut ut molestos incidimus grammaticos,quorum fuerunt, qui velut lyricorum quorundam carmina ut varias mensuras coegerunt. at Cicero frequentissime dicit totum hoc constare numeris, ideoque reprehenditur a quibusdam, tanquam orationem ad rhythmos adliget.nam sunt numeri rhythmi, ut et ipse constituit, et secuti eum Vergilius, cum dicit numeros memini, si verba tenerem, et Horatius numerisque fertur lege solutis.