cui confinis est eiusdem verbi contraria significatio. cum Proculeius> quereretur de filio, quod is mortem suam expectaret, et ille dixisset, se vero non exspectare: Immo, inquit, rogo exspectes. non ex eodem sed ex vicino diversum accipitur, cum supplicio adficiendum dicas, quem supplicatione dignum iudicaris.aliter quoque voces aut eaedem diversa in significatione ponuntur aut productione tantum vel correptione mutatae; quod etiam in iocis frigidum equidem tradi inter praecepta miror, eorumque exempla vitandi potius quam imitandi gratia pono:amari iucundum est, si curetur, ne quid insist amari. avium dulcedo ad avium ducit; et apud Ovidium ludentem: cur ego non dicam, Furia, te furiam? Cornificius hanc traductionem vocat,videlicet alterius intellectus ad alterum. sed elegantius, quod est positum in distinguenda rei proprietate: hanc rei publicae pestem paulisper reprimi, non in perpetuum comprimi posse. sed quae praepositionibus in contrarium mutantur: non emissus ex urbe, sed immissius in urbem esse videatur. melius atque acrius, quod cum figura iucundum est tum etiam sensu valet: Emit morte immortalitatem.illa leviora: Non Pisonum sed pistorum et ex oratore arator. pessimum vero: ne patres conscripti videantur circumscripti; — raro evenit sed vehementer venit. sed contingit, ut aliqui sensus vehemens et acer venustatem aliquam non eadem ex voce non dissona accipiat.sed cur me prohibeat pudor uti domestico exemplo? pater meus contra eum, qui se legationi immoriturum dixerat, deinde vix paucis diebus insumptis re infecta redierat, non exigo, ut inmoriaris legationi; immorare. nam et valet sensus ipse et in verbis tantum distantibus iucunde consonat vox, praesertim non captata, sed velut oblata, cum altero suo sit usus, alterum ab adversario acceperit.magnae veteribus curae fuit gratiam dicendi et paribus et contrariis acquirere. Gorgias in hoc immodicus, copiosus aetate utique prima Isocrates fuit. delectatus est his etiam M. Tullius, verum et modum adhibuit non ingratae, nisi copia redundet, voluptati et rem alioqui leuem sententiarum pondere implevit. nam per se frigida et inanis adfectatio, cum in acres incidit sensus, innatam gratiam videtur habere non arcessitam.similium fere quadruplex ratio est. nam est primum, quotiens verbum verbo aut non dissimile valde quaeritur, ut puppesque tuae pubesque tuorum; et sic in hac calamitosa fama quasi in aliqua perniciosissima flamma, et non enim tam spes laudanda quam res est, aut certe par et extremis syllabis consonans: non verbis, sed armis.sed hoc quoque, quotiens in sententias acres incidit, pulchrum est: quantum possis, in eo semper experire, it prosis. hoc est ut plerisque placuit. Theo Stoicus existimat, quod sit e membris non dissimilibus.secundum , ut clausula similiter cadat, syllabis iisdem in ultimam partem collatis: vocant similem duarum sententiarum vel plurium finem: non modo ad salutem eius exstinguendam, sed etiam gloriam per tales viros infingendam. ex quibus fere fiunt, non tamen ut semper utique ultimis consonent, quae dicuntur: vicit pudorem libido, timorem audacia, rationem amentia. sed in quaternas quoque ac plures haec ratio ire sententias potest. fit etiam singulis verbis: Hecuba hoc dolet, pudet, piget; et abiit , excessit, erupit, evasit.tertium est, quod in eosdem casus cadit, dicitur. sed neque, quod finem habet similem, utique in eundem venit finem quia est tantum casu simile, etiamsi dissimilia sint quae declinentur; nec tantum in fine deprehenditur, sed respondentibus vel primis inter se vel mediis vel extremis vel etiam permutatis his, ut media primis et summa mediis accommodentur, et quocunque modo accommodari potest.neque enim semper paribus syllabis constat, ut est apud Afrum, amisso nuper infelicis aulae si non praesidio inter pericula tamen solacio inter adversa. eius fere videntur optima, in quibus initia sententiarum et fines, consentiunt, ut hic praesidio solacio, pericula adversa, paene ut similia sint verbis et paribus cadant et eodem modo desinant.etiam ut sint, quod est quartum, membris aequalibus, quod dicitur: si , quantum in agro locisque desertis audacia potest, tantum in foro atque iudiciis impudentia valeret est et habet; non minus nunc in causa cederet Aulus Caecina Sexti Aebutii impudentiae, quam tum in vi facienda cessit audaciae, accedit et ex illa figura gratia, qua nomina dixi mutatis casibus repeti: non minus cederet quam cessit. at hoc et est: neminem alteri posse dare in matrimonium, nisi penes quem sit patrimonium.