tertium est genus, in quo sola melius dicendi petitur occasio; ideoque id Cicero non putat esse positum in contentione. tale est illud, quo idem utitur in Clodium: quibus iste, qui omnia sacrificia nosset, facile ab se deos placari posse arbitrabatur.ironia quoque in hoc genere materiae frequentissima est. sed eruditissimum longe, si per aliam rem alia indicetur, ut adversus tyrannum, qui sub pacto abolitionis dominationem deposuerat, agit competitor, mihi in te dicere non licet, tu in me die et potes; nuper te volui occidere.frequens illud est nec magnopere captandum, quod petitur a iureiurando, ut pro exheredato, ita mihi contingat herede, filio mori. nam et in totum iurare, nisi ubi necesse est, gravi viro parum convenit, et est a Seneca dictum eleganter, non patronorum hoc esse, sed testium. nec meretur fidem qui sententiolae gratia iurat, nisi si potest tam bene quam Demosthenes, ut supra dixi.levissimum autem longe genus ex verbo, etiamsi est apud Ciceronem in Clodiam, praesertim quam omnes amicam omnium potius quam cuiusquam inimicam putaverunt.comparationem equidem video figuram quoque esse, cum sit interim probationis, interim etiam causae genus, et sit talis eius forma, qualis est pro Murena, vigilas tu de nocte, ut tuis consultoribus respondeas, ille, ut eo, quo contendit, mature cum exercitu perveniat; te gallorum illum buccinarum cantus exsuscitat et cetera.nescio an orationis potius quam sententiae sit. id enim solum mutatur, quod non universa universis, sed singula singulis opponuntur. et Celsus tamen et non negligens auctor Visellius in hac eam parte posuerunt, Rutilius quidem Lupus in utroque genere, idque vocat.praeter illa vero, quae Cicero inter lumina posuit sententiarum, multa alia et idem Rutilius Gorgian secutus, non illum Leontinum, sed alium sui temporis, cuius quattuor libros in unum suum transtulit, et Celsus, videlicet Rutilio accedens, posuerunt schemata:consummationem, quam Graecus vocat, cum plura argumenta ad unum effectum deducuntur; consequens, ille de quo nos in argumentis diximus; collectionem, qui apud illum est minas, id est exhortationem, Quorum nihil non rectum est, nisi cum aliquam ex iis, de quibus locuti sumus, figuram accipit.praeter haec Celsus excludere, asseverare, detrectare, excitare iudicem, proverbiis uti, et versibus et ioco et invidia et invocatione intendere crimen (quod est ), adulari, ignoscere, fastidire, admonere, satisfacere, precari, corripere, figuras putat.partitionem quoque et propositionem et divisionem et rerum duarum cognationem, quod est, ut idem valeant quae videntur esse diversa, ut non is demum sit veneficus, qui vitam abstulit data potione, sed etiam qui mentem; quod est in parte finitionis.Rutilius sive Gorgias, quod est dicere quid fieri oportuerit, deinde quid factum sit; unde sint enthymemata etiam, quo statu Hermagoras utitur. Visellius , quanquam paucissimas faciat figuras, tamen, quod commentum vocat, et, rationem appellans, inter eas habet. quod quidem recipit quodammodo et Celsus; nam consequens an epichirema sit dubitat. Visellius adiicit et sententiam.invenio , qui aggregent his sed ut haec non sunt schemata, sic alia vel sint forsitan ac nos fugerint vel etiam nova fieri adhuc possint, eiusdem tamen naturae cuius sunt ea de quibus dictum est.verborum vero figurae et mutatae sunt semper et, utcunque valuit consuetudo, mutantur. itaque , si antiquum sermonem nostro comparemus, paene iam quidquid loquimur figura est, ut hac re invidere, non ut veteres et Cicero praecipue, hanc rem, et incumbere illi, non in illum, et plenum vino non vini, et huic non hunc adulari iam dicitur et mille alia; utinamque non peiora vincant.verum schemata duorum sunt generum: alterum loquendi rationem vocant, alterum maxime collocatione exquisitum est. quorum tametsi utrumque convenit orationi, tamen possis illud grammaticum hoc rhetoricum magis dicere. prius fit iisdem generibus quibus vitia. esset enim orationis schema vitium, si non peteretur, sed accideret.verum auctoritate, vetustate, consuetudine plerumque defenditur, saepe etiam ratione quadam. ideoque , cum sit a simplici rectoque loquendi genere deflexa, virtus est, si habet probabile aliquid, quod sequatur. una tamen in re maxime utilis, ut cotidiani ac semper eodem modo formati sermonis fastidium levet et nos a vulgari dicendi genere defendat.quodsi quis parce et, cum res poscet, utetur; velut asperso quodam condimento iucundior erit; at qui nimium adfectaverit, ipsam illam gratiam varietatis amittet. quanquam sunt quaedam figurae ita receptae, ut paene iam hoc ipsum nomen effugerint; quae etiamsi fuerint crebriores, consuetas aures minus ferient.